Canticum Canticorum 1:9
Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis; collum tuum sicut monilia. + 1.9 Pulchræ. Quoniam ostensum est quomodo Dominus Ecclesiam inter adversa protegat, restat ostendi quantum amorem ipsius Domini inter adversa servet Ecclesia. Unde sequitur, Pulchræ sunt genæ. Tanta te verecundiæ salutaris virtute decoravi, ut castitatem promissæ mihi fidei nulla pravorum doctorum doctrina vel suggestione corrumpas, a quibus timebas in errorem deduci. Pulchritudo mulieris in genis dicitur esse quamplurima.Allegorice.. In genis notatur signum pudoris, sicut in prædicatoribus mos recte vivendi. Ecclesia, etsi sponsi sui morte viduata, tanta tamen ejus memoria tenetur, ut nullatenus externorum possit recipere consortium: et pro suis et aliorum peccatis gemit. In collo, doctores, in monilibus opera illorum: quia ea quæ verbo docent, operantur. Quæ sit hujus sobrietatis custodiendæ gratia subdendo, demonstrat. Collum tuum sicut monilia. Per collum namque cibos trajicimus in corpus reficiendum, et verba proferimus, quibus secreta cordis proximis declaramus, id est, doctores qui et verbis instruunt, et cibum salutis in commissa sibi membra transfundunt. Qui monilibus comparantur, qui pulchri sunt moribus, et pectora virginum verbis et exemplis claudunt, ne adulter inserat manum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
I have compared thee, O my love, to a company of horses in Pharaoh’s chariots.
In Context
Read all of Canticum Canticorum 1
Cross References
1 Kings 10:28Et educebantur equi Salomoni de Ægypto, et de Coa. Negotiatores enim regis emebant de Coa, et statuto pretio perducebant.
Song of Solomon 1:15Sponsa Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus ! Lectulus noster floridus. + 1.15 Ecce tu pulcher es, dilecte mi et decorus. Audiens sponsa se per dilectionem sponsi meruisse, ut ab ipso sponso laudaretur, sponso vicem in laudibus tribuit: non quod ei, quod non habet, suo præconio largiatur, sed intelligens decorem ejus, per quem et ipsa decora facta est, ait: Ecce tu pulcher es, etc. Lectulus noster floridus. Aliquando Ecclesia quasi in lectulo cum sponso quiescit, tempore scilicet pacis, ubi Dei pulchritudinem liquidius aspicit, et prolem fidelium flore fidei redolentem, ex aqua et Spiritu sancto gignit. Aliquando cum sponso insurgente tentatione in acie consistit. Vel, lectulus, pusilli fideles, qui Deo sunt quies et magistris suis, per hoc, saltem, quod peccare mortaliter nolunt, qui florent initiis bonorum operum, per quod dant spem fructus, id est majorum operum. Quietam in sponso vitam agere volens quales domus sint, in quibus eum suscipere velit insinuat. Pax Ecclesiæ, virtutibus floret et spirituali prole multiplicatur.
Song of Solomon 2:10En dilectus meus loquitur mihi. Sponsus Surge, propera, amica mea, columba mea, formosa mea, et veni: + 2.10 Surge propera. Id est, interrumpe contemplationem, et labora in acquisitionem aliorum; vel surge ab amore terrenorum. Surge, omnia tempus habent; qui modo adjurabat filias Jerusalem, ne inquietarent dilectam: ecce eam ad laborem invitat. Surge propera. GREG. Cum jam de corruptionis corpore educitur, ei imber transiit, quia præsentis vitæ torpor abscessit, et ad contemplandum Deum in substantia educitur, nec jam verborum guttæ sunt necessariæ, ut pluvia prædicationis debeat infundi. Nam quod minus audire potuit amplius videbit. Tunc enim apparent flores in terra, quando de æterna beatitudinis vita quædam suavitatis primordia prægustare anima cœperit quæ jam in floribus odoratur exiens, quæ postquam egressa fuerit, in fructu uberius habebit. Tempus amputationis advenit. Nostra amputatio tunc evenit, quando infructuosam ac noxiam corruptionem carnis deserimus, ut ad fructum animæ pervenire valeamus, qui fructus nobis est uberrimus. In amputatione quippe sarmenta sterilia rescinduntur, ut ea quæ valent, uberius fructum ferant. Ideo surge, quia ego patiens pro te fluctus sedavi. Veni. Ad impendendam etiam curam salutis proximis per studium sedulæ prædicationis, ut cum magno comitatu ad nuptias merearis recipi. Quasi: credis te venturam, si vacaveris contemplationi: sed venies melius per laborem hujusmodi. Oportet ut prædices, quia cum jam scientia est in te, est etiam in illis, ad quos te mitto, opportunitas recipiendi.
Song of Solomon 4:1[ Sponsus Quam pulchra es, amica mea ! quam pulchra es ! Oculi tui columbarum, absque eo quod intrinsecus latet. Capilli tui sicut greges caprarum quæ ascenderunt de monte Galaad. + 4.1 Quam pulchra es. Cum sponsa de gentibus conversa jam tantæ sit perfectionis, ut Judæis versa vice prædicet et sponsum laudet: ipsa quoque dignam laudis recompensationem a sponso recipit. Hæc descriptio pro Ecclesiæ multiplicitate extenditur. Pulchra actione, quia sicut virgula fumi per desertum ascendit, pulchra prædicatione, quia ad suum consortium proximas attrahit. Oculi. Id est, sensus tui contemplatione spiritualium rerum sunt excellentes et reverendi. Per partes intendit laudare. Absque. Magna est gloria aperti operis, sed longe incomparabiliter æterna retributio, quæ videri non potest. Capilli tui. Ut facilius cuncta liquescant, breviter singula percurramus. Capilli, sunt spontanei pauperes. Genæ, summi prælati. Dentes vero genarum, alii inferiores prælati. Labia, sermocinatores. Capilli tui. Si in oculis acumen spiritualium sensuum accipitur, in capillis potest notari pluralitas cogitationum, quæ omnes ad unum finem cœlestis boni tendunt. Unde capreis æquantur, quæ animalia munda sunt, et ardua rupium quærunt gratia pastus. Quæ ascenderunt. Unam de naturis capreæ ponit, ut sic de aliis intelligatur, et illam magis virtutem prædicat qua auditores magis indigere perspicit. Quæ ascenderunt. De illo, qui est testimonium se imitantibus, sicut ipse promisit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, etc. Luc. 12.
Song of Solomon 5:2Sponsa Ego dormio, et cor meum vigilat. Vox dilecti mei pulsantis: Sponsus Aperi mihi, soror mea, amica mea, columba mea, immaculata mea, quia caput meum plenum est rore, et cincinni mei guttis noctium. + 5.2 Ego dormio. Ecclesia gentilium multipliciter commendata ne secura prædicationem dimittat, et soli contemplationi intendat, injungitur ei de aliorum confirmatione. Et hic agit de illa successione Ecclesiæ, quæ est in hoc præsenti sæculo, ab illo scilicet tempore, quo plenitudo gentium intraverat usque ad finem mundi, quando Judæi intrabunt; et hic non, videtur mitti ad omnimodos infideles, sed potius ad eos exhortandos, qui sunt tepidi in Ecclesia, et dicit itaque ipsa Ecclesia: Ego dormio. Aperi mihi, soror mea, etc. Surge ab otio et quiete contemplationis, et aperi corda, ut remotis vitiorum obstaculis lucem veritatis perspicue admittant. De sanguine meo, soror mea; accessu meo, proxima mea; de spiritu meo, columba mea; de sermone meo quam plenius ex otio didicisti, perfecta mea. Caput meum. Id est fides mea, et amor mei in cordibus eorum excæcatis amore terrenorum refrixit, et quasi prorsus defecit. Cincinni mei. Id est amor proximorum, qui sunt mei capilli capiti adhærentes: sunt pleni guttis noctium, id est, patiuntur grave frigus persecutionis tenebrosorum, id est eorum qui et erga me sunt infideles, et proximos persequuntur; et causa horum corrigendorum oportet te dulcedinem contemplationis interpolare interponere.
Isaiah 31:1[Væ qui descendunt in Ægyptum ad auxilium, in equis sperantes, et habentes fiduciam super quadrigis, quia multæ sunt; et super equitibus, quia prævalidi nimis; et non sunt confisi super Sanctum Israël, et Dominum non requisierunt ! + 31.1 Væ qui descendunt in Ægyptum. ID. Egit de gloria bonorum et de pœna reproborum, nunc revertitur ad reliquias quæ remanserunt in terra Juda, ducto Sedecia et aliis in Babylonem. Sed prius monuit ne irent in Ægyptum: modo quia ierunt minatur malum. Non sunt confisi super sanctum Isræl. Non exquisierunt corde, sed verbis; dixerunt enim ad Jeremiam: Ora pro nobis Dominum quid agere debeamus? et noluerunt obedire. Cui simile: Deum non invocaverunt. Quod de malis sacerdotibus dictum est.