The Bible Software
bible.softwareZaccharias ProphetaZaccharias Propheta 4 › Zaccharias Propheta 4:10

Zaccharias Propheta 4:10

Quis enim despexit dies parvos? Et lætabuntur, et videbunt lapidem stanneum in manu Zorobabel. Septem isti oculi sunt Domini, qui discurrunt in universam terram.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For who hath despised the day of small things? for they shall rejoice, and shall see the plummet in the hand of Zerubbabel with those seven; they are the eyes of the LORD, which run to and fro through the whole earth.

In Context

9Manus Zorobabel fundaverunt domum istam, et manus ejus perficient eam: et scietis quia Dominus exercituum misit me ad vos.

11Et respondi, et dixi ad eum: Quid sunt duæ olivæ istæ, ad dexteram candelabri, et ad sinistram ejus?

Read all of Zaccharias Propheta 4

Cross References

2 Chronicles 16:9Oculi enim Domini contemplantur universam terram, et præbent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti, et propter hoc ex præsenti tempore adversum te bella consurgent.

Nehemiah 4:2et dixit coram fratribus suis, et frequentia Samaritanorum: Quid Judæi faciunt imbecilles? num dimittent eos gentes? num sacrificabunt, et complebunt in una die? numquid ædificare poterunt lapides de acervis pulveris, qui combusti sunt?

Psalms 33:14Prohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. + 33.14 Prohibe. ID. Nota quod prius cohiberi linguam dicit, quoniam, cum loqui volumus, ante commovemus labia, quæ mox sequuntur linguæ motus. Prohibe qui vitam cupis. Ecce quomodo debeant timere. 1

Proverbs 15:3In omni loco, oculi Domini contemplantur bonos et malos.

Isaiah 66:14Videbitis, et gaudebit cor vestrum, et ossa vestra quasi herba germinabunt: et cognoscetur manus Domini servis ejus, et indignabitur inimicis suis. + 66.14 Videbitis, o apostoli, multitudinem viventium ad fidem. Et gaudebit cor vestrum de salute illorum, et ossa vestra, virtutes, germinabunt in aliorum cordibus, fructus bonæ voluntatis et operationis. Sicut enim corpus ossibus, ita anima sustentatur virtutibus. Et ossa vestra. In die judicii corpora vestra reviviscent in immortalitate, ut sicut corpore et anima in præsenti vita Deo servivistis, sic corpore et anima præmia recipiatis. Cognoscetur. In judicio scilicet bonis suavis et mitis; impiis ultor, et fortis cognoscetur Filius, qui Patris manus est, per quem omnia operatur

Hosea 6:3Vivificabit nos post duos dies; in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu ejus. Sciemus, sequemurque ut cognoscamus Dominum: quasi diluculum præparatus est egressus ejus, et veniet quasi imber nobis temporaneus et serotinus terræ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Zaccharias Propheta 4:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Zaccharias Propheta 4:9Zaccharias Propheta 4Zaccharias Propheta 4:11 →