James 5:2
Divitiæ vestræ putrefactæ sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Your riches are corrupted, and your garments are motheaten.
In Context
Cross References
Job 13:28qui quasi putredo consumendus sum, et quasi vestimentum quod comeditur a tinea.] + 13.28 Qui quasi putredo. Sicut vestimentum de se exorta tinea comeditur, ita homo in seipso habet putredinem unde consumatur. Vel ex corruptione suæ carnis tentatur, sicut vestis exorta tinea consumitur. Quantas habeo iniquitates. Ibid. Quasi homo pro cæcitate exsilii se non novit, quæ contingit, quia a facie Dei se abscondit, quod jam pœna ipsa monitus dolet. Contra folium. Homo arbor fuit in conditione, sed arefactus in tentatione folium, stipula in dejectione. Consumere me vis, quia in juventute se peccasse invenit, etc., usque ad quasi tunc indiscreti fuerint.
Isaiah 50:9Ecce Dominus Deus auxiliator meus; quis est qui condemnet me? Ecce omnes quasi vestimentum conterentur; tinea comedet eos. + 50.9 Quasi vestimentum. ID. Vestimentum vetustate et tinea consumitur. Judæi quoque quadraginta duobus annis post passionem ad pœnitentiam vocati sunt: tandem negligentes contriti sunt advenientibus Romanis, et malæ conscientiæ tinea devorati.
Jeremiah 17:11Perdix fovit quæ non peperit: fecit divitias, et non in judicio: in dimidio dierum suorum derelinquet eas, et in novissimo suo erit insipiens. + 17.11 In dimidio dierum. ID. Dies ejus hujus sæculi sunt. Eruit nos Christus de hoc sæculo nequam, et derelinquimus per diem. Novissimum ejus erit insipiens, cum omnia subjecta fuerint Christo. Novissimus inimicus destruetur mors.
Matthew 6:19Nolite thesaurizare vobis thesauros in terra: ubi ærugo, et tinea demolitur: et ubi fures effodiunt, et furantur. + 6.19 Nolite thesaurizare. Ad munditiam cordis terrena erogari præcipit.
James 2:2Etenim si introierit in conventum vestrum vir aureum annulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,