The Bible Software
bible.softwareSofonias ProphetaSofonias Propheta 2 › Sofonias Propheta 2:1

Sofonias Propheta 2:1

[Convenite, congregamini, gens non amabilis,

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Gather yourselves together, yea, gather together, O nation not desired;

In Context

2priusquam pariat jussio quasi pulverem transeuntem diem, antequam veniat super vos ira furoris Domini, antequam veniat super vos dies indignationis Domini.

Read all of Sofonias Propheta 2

Cross References

Nehemiah 8:1Et venerat mensis septimus: filii autem Israël erant in civitatibus suis. Congregatusque est omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ est ante portam aquarum: et dixerunt Esdræ scribæ ut afferret librum legis Moysi, quam præceperat Dominus Israëli. + 8.1 Et venerat mensis septimus. BEDA, in Esdr., lib. 3, cap. 26, tom. 2. Qui non longe aberat. Cum enim murus esset vicesima quinta die sexti mensis completus quinque tantum dies ad exordium septimi mensis supererant, qui a prima die usque ad vicesimam secundam totus legitimis cæremoniis consecratus est, quibus ita rite celebratis, deinde ad disponendos urbis mansores cum principibus et plebe reversus est. Congregatusque omnis populus quasi vir unus ad plateam quæ, etc. BED., ibid. Notanda devotio populi et concordia, etc., usque ad quarum cantu populus inter orationes et hostias ardentius ad legis memoriam excitaretur. Mystice quoque ædificata civitate oportet sequi lectionem divinam, et tubas sonare crebriores, ut populus, sacramentis cœlestibus initiatus etiam sacris eloquiis ex tempore solertius qualiter vivere debeat, instruatur. Ante portam aquarum. ID., ibid. Portam aquarum reor dici in atrio sacerdotum, etc., usque ad bene ergo ante portam aquarum collectus est populus tanquam per antistitem suum fluentis Scripturarum spiritualiter potandus.

Esther 4:16Vade, et congrega omnes Judæos quos in Susan repereris, et orate pro me. Non comedatis et non bibatis tribus diebus et tribus noctibus: et ego cum ancillis meis similiter jejunabo, et tunc ingrediar ad regem contra legem faciens, non vocata, tradensque me morti et periculo.

Isaiah 1:10Audite verbum Domini, principes Sodomorum; percipite auribus legem Dei nostri, populus Gomorrhæ. + 1.10 Audite verbum. ID. Salvatis reliquiis, etc., usque ad et nunc mente cernitur, quando invisibilis creditur.

Jeremiah 3:3Quam ob rem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, et serotinus imber non fuit. Frons mulieris meretricis facta est tibi; noluisti erubescere. + 3.3 Frons mulieris. ID. Hoc possumus dicere de hæreticis qui in erroribus suis gloriantur. Quia supra dixit: non peccavi, arguit eam ut mulierem procacem quæ ad nullum declinare erubescit.

Jeremiah 12:7[Reliqui domum meam; dimisi hæreditatem meam: dedi dilectam animam meam in manu inimicorum ejus. + 12.7 Reliqui domum. Unde, Relinquetur vobis domus vestra deserta Luc. 13.: Et: Surgite, eamus hinc Joan. 14..

Joel 2:12Nunc ergo, dicit Dominus, convertimini ad me in toto corde vestro, in jejunio, et in fletu, et in planctu.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)Kinh Thánh (Tiếng Việt)

Study Sofonias Propheta 2:1

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeJohn WesleyJohn CalvinKeil and DelitzschScofieldFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
Sofonias Propheta 2Sofonias Propheta 2:2 →