Jeremiæ 3:19
Ego autem dixi: Quomodo ponam te in filios, et tribuam tibi terram desiderabilem, hæreditatem præclaram exercituum gentium? Et dixi: Patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis.
Vulgata Clementina
In The King James Version
In Context
20Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israël, dicit Dominus.
Cross References
Deuteronomy 14:1Filii estote Domini Dei vestri: non vos incidetis, nec facietis calvitium super mortuo:
Proverbs 3:35Gloriam sapientes possidebunt; stultorum exaltatio ignominia.
Isaiah 64:8Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum; et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos.
Jeremiah 5:7Super quo propitius tibi esse potero? filii tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii. Saturavi eos, et mœchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur.
Jeremiah 31:9In fletu venient, et in misericordia reducam eos: et adducam eos per torrentes aquarum in via recta, et non impingent in ea, quia factus sum Israëli pater, et Ephraim primogenitus meus est.
Jeremiah 32:39Et dabo eis cor unum, et viam unam, ut timeant me universis diebus, et bene sit eis, et filiis eorum post eos.