The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 1 › Corinthios i 1:14

Corinthios i 1:14

Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, nisi Crispum et Caium: + 1.14 Gratias ago Deo, etc. AUG. Paulus gratias agit Deo, quod neminem ipsorum baptizaverit, qui tanquam obliti in cujus nomine baptizati essent, per hominum se nomina devidebant. Cum enim tantum valet baptismus per hominem contemptibilem, quantum per Apostolum datus, ita nec illius, sed Christi esse cognoscitur, etc.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

I thank God that I baptized none of you, but Crispus and Gaius;

In Context

13Divisus est Christus? numquid Paulus crucifixus est pro vobis? aut in nomine Pauli baptizati estis? + 1.13 Divisus est secundum vos Christus, quasi dicat: Multos facitis Christos, id est datores gratiarum. Vel qui operatur idem in omnibus divisus est, dum creditur in isto plus operari, in illo minus. Vel quia hoc dicitis, modo a vobis divisus est Christus, id est separatus: Nunquid Paulus crucifixus est? Per hoc verum quod Corinthii tenebant, facit eos erubescere de falsis: sicut per Christi resurrectionem, quam credebant, probat resurrectionem mortuorum, quam negabant.

15ne quis dicat quod in nomine meo baptizati estis.

Read all of Corinthios i 1

Cross References

Romans 16:23Salutat vos Cajus hospes meus, et universa ecclesia. Salutat vos Erastus arcarius civitatis, et Quartus, frater. + 16.23 Et universa. Supra dixerat omnes Ecclesias; sed hic dicit Ecclesiam alterius provinciæ, unde Caius erat.

1 Corinthians 14:18Gratias ago Deo meo, quod omnium vestrum lingua loquor. + 14.18 Gratias ago Deo. Proponit se exemplum, quod non debent loqui linguis nisi ad ædificationem, sicut ipse qui omnes novit.

Ephesians 5:20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

Colossians 3:17Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. + 3.17 Omne quodcunque. Quia præcepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari, et exaltari hortatur: ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Omnia. Non solum quæ facitis in verbo vel opere, sed omnia, etiam cogitationes, et si qua sunt alia. Vel quidquid facitis, facite omne, id est perfectum, Deo attribuendo, et hoc est, facientes in nomine. Gratias agentes. Tunc vere agimus gratias Deo per Christum, si modum præceptorum ejus custodiamus.

1 Timothy 1:12Gratias ago ei, qui me confortavit, Christo Jesu Domino nostro, quia fidelem me existimavit, ponens in ministerio: + 1.12 Gratias ago ei qui, etc. Hic ostendit mala sibi fuisse in lege. Bona vero ea; dimissa, quod fidelis est, et positus in ministerio, unde et fortis: per quæ ostendit legem post Evangelium inutiliter duci.

3 John 1:1Senior Gajo carissimo, quem ego diligo in veritate. + 1.1 Argumentum Gaium pietatis causa extollit, atque ut in ipsa pietate maneat exhortatur: Diotrephen impietatis et superbiæ causa objurgat. Demetrio autem bonum testimonium perhibet cum fratribus universis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 1:14

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 1:13Corinthios i 1Corinthios i 1:15 →