1 Corinthians 10:21
non potestis calicem Domini bibere, et calicem dæmoniorum; non potestis mensæ Domini participes esse, et mensæ dæmoniorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 32:37[Et dicet: Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam? + 32.37 Ubi sunt dii. Quasi, nihil prosunt idola in quibus confidebant, vel opes vel honores vel sæculi voluptates, nihil enim secum ferunt de universo labore.
Isaiah 65:11Et vos qui dereliquistis Dominum, qui obliti estis montem sanctum meum, qui ponitis fortunæ mensam, et libatis super eam: + 65.11 Et vos qui dereliquistis, etc.Allegorice. Omnes qui Ecclesiam deserunt, et obliviscuntur montem sanctum Dei, tradentes se spiritibus erroris, vel immundis doctrinis dæmoniorum, parant fortunæ mensam, et nihil ad Deum pertinere credentes, sed vel stellarum cursu vel varietate fortunæ omnia gubernari, hi tradentur æternis suppliciis, ut nullus eorum possit evadere. Fortunæ mensam. HIER. Deæ Ægyptiorum cui in fine anni parabant mensam, omnibus escis refertam, et poculis mulsa mixtis: vel quasi felicem annum præbuerit, vel quia futurum felicem præbitura sit.
1 Corinthians 8:10Si enim quis viderit eum, qui habet scientiam, in idolio recumbentem: nonne conscientia ejus, cum sit infirma, ædificabitur ad manducandum idolothyta?
2 Corinthians 6:15quæ autem conventio Christi ad Belial? aut quæ pars fideli cum infideli? + 6.15 Quæ autem conventio Christi. Ut Christus et Belial non conveniunt, sic Christianus et quilibet infidelis. Item nihil habet templum Dei cum idolis; et quia vos estis templum Dei, ideo non debetis communicare cum his qui sunt templum diaboli.