Corinthios i 11:21
Unusquisque enim suam cœnam præsumit ad manducandum, et alius quidem esurit, alius autem ebrius est. + 11.21 Unusquisque enim, etc. Notat illos qui munera quæ offerebant altaribus pro sacrificio conficiendo, peracto illo, sibi resumebant, nec aliis non habentibus communicari sinebant, sed soli sumebant: ita ut inde etiam inebriarentur, aliis esurientibus. AMBR. Munus oblatum totius fit populi, etc., usque ad formam quæ a Christo in hujusmodi re data est iterat.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
1 Corinthians 11:23Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, + 11.23 Ego enim accepi, etc. Ostendit mysterium Eucharistiæ inter cœnandum celebratum, non cœnam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis, ut majora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Hujus in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti: quia beneficii divini sanguis est testis, unde ad tuitionem corporis et animæ percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra: ideoque non manducandum prædixit lex sanguinem. In qua nocte. In nocte passus ad lucem resurrectionis venit.
Jude 1:12Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes sine timore, semetipsos pascentes, nubes sine aqua, quæ a ventis circumferentur, arbores autumnales, infructuosæ, bis mortuæ, eradicatæ, + 1.12 Maculæ. Non solum in comessationibus et ebrietatibus carnalibus pereunt et maculantur, sed etiam sunt maculæ illorum, et alios secum perdunt, Domini gratiam in luxuriam transferentes. Nubes. Comparat se prædicatoribus pluentibus justitiam, coruscantibus per miracula, sed hæretici sunt nubes obscurantes solem, ponentes in cœlum os suum, perversa superbe docendo, sine aqua sapientiæ. Arbores autem. Impii et pseudoapostoli comparant se arboribus bonum fructum ferentibus, sed sunt arbores autumnales: tarde enim ferunt bonum fructum sicut arbor in autumno plantata, vel quia tunc folia cadunt et fructus, vel si supercrescit fructus, adulterinus est et inutilis. Si quid enim faciunt impii quod bonum videatur, non bona intentione id agunt, sed ut bona quæ sunt in aliis exstirpent. Bis mortuæ. BEDA. Semel moritur quæ non facit fructum, etc., usque ad in qua sancti dicuntur radicati.