Corinthios i 11:23
Ego enim accepi a Domino quod et tradidi vobis, quoniam Dominus Jesus in qua nocte tradebatur, accepit panem, + 11.23 Ego enim accepi, etc. Ostendit mysterium Eucharistiæ inter cœnandum celebratum, non cœnam esse. Medicina enim spiritualis est, et memoria redemptionis, ut majora consequamur, quia morte Christi liberati sumus. Hujus in edendo et bibendo memores esse debemus, Novum Testamentum in hoc consecuti: quia beneficii divini sanguis est testis, unde ad tuitionem corporis et animæ percipimus: quia caro Christi pro salute corporis, sanguis pro anima nostra: ideoque non manducandum prædixit lex sanguinem. In qua nocte. In nocte passus ad lucem resurrectionis venit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Deuteronomy 4:5Scitis quod docuerim vos præcepta atque justitias, sicut mandavit mihi Dominus Deus meus: sic facietis ea in terra, quam possessuri estis:
Matthew 26:17Prima autem die azymorum accesserunt discipuli ad Jesum, dicentes: Ubi vis paremus tibi comedere Pascha? + 26.17 Ubi vis, etc. Non erat eis certa domus: in quo improbatur ædificatio superfluorum.
Matthew 26:34Ait illi Jesus: Amen dico tibi, quia in hac nocte, antequam gallus cantet, ter me negabis.
Mark 14:22Et manducantibus illis, accepit Jesus panem: et benedicens fregit, et dedit eis, et ait: Sumite, hoc est corpus meum. + 14.22 Manducantibus. ID. Finito veteri pascha quod in commemoratione liberationis populi Dei ab Ægypto agebatur, etc., usque ad ideoque velocius a morte resuscitandum. Accepit. HIER. Figurans corpus suum in pane, etc., usque ad exstinguuntur inimici quæ sunt mysteria Ecclesiæ Christi. BEDA. Panis qui confirmat cor hominis, etc., usque ad vel nos sine illius passione salvari.
Acts 20:7Una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem, Paulus disputabat cum eis profecturus in crastinum, protraxitque sermonem usque in mediam noctem. + 20.7 Una autem sabbati. Nomen diei dicitur, ut sit præparatio virtutis faciendæ et dicendæ. BED. Cœnaculum, altitudo charismatum. Nox, obscuritas Scripturarum, etc., usque ad subjunxit: Hæc autem sunt duo Testamenta.
1 Corinthians 15:3Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas: