Corinthios i 11:27
Itaque quicumque manducaverit panem hunc, vel biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini. + 11.27 Indigne. Non quia manducat aliquis non ad salutem, ideo minus est corpus et sanguis quod accipit.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
28Probet autem seipsum homo: et sic de pane illo edat, et de calice bibat.
Cross References
Numbers 9:10Loquere filiis Israël: Homo, qui fuerit immundus super anima, sive in via procul in gente vestra, faciat Phase Domino + 9.10 Homo qui fuerit immundus super anima, etc. ISID. Præcipitur ut qui longius habitabant, vel immundi in anima fuerant, in secundo mense pascha faciant, quia Gentiles cum omnibus dæmonibus fornicati, immundi erant et a Deo remoti. Sed salubri confessione mundati ad Christi nativitatem quasi ad secundum mensem transire præcipiuntur. RAB. Immundus est in anima, etc., usque ad ad vesperam mundi cum azymis et lactucis agrestibus agnum comedit.
2 Chronicles 30:18Magna etiam pars populi de Ephraim, et Manasse, et Issachar, et Zabulon, quæ sanctificata non fuerat, comedit Phase non juxta quod scriptum est: et oravit pro eis Ezechias, dicens: Dominus bonus propitiabitur
John 6:51Ego sum panis vivus, qui de cælo descendi.
John 13:18Non de omnibus vobis dico: ego scio quos elegerim; sed ut adimpleatur Scriptura: Qui manducat mecum panem, levabit contra me calcaneum suum. + 13.18 Non de omnibus. Non omnes facietis hoc unde beati sitis, sed qui manducat meum panem, non ut proficiat, sed ut lateat, levabit contra me calcaneum suum, id est me calcabit, ut impleatur Scriptura quæ hoc prædixit, non quod cogat, sed quia quod futurum erat non tacuit.
Hebrews 10:29quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est, et spiritui gratiæ contumeliam fecerit? + 10.29 Conculcaverit, etc. Conculcat Christum qui libere peccat absque timore, et pœnitentia; et qui indigne participat, sanguinem pollutum ducit, si ab eo mundatus ad vomitum redit et pœnitere negligit. Spiritui injurius est, qui ejus beneficium grate non suscipit. Pollutum duxerit. Talis est qui per carnales observantias credit peccata dimitti, a quibus retrahit nos sanguis Christi, et ita pollutus est et nos polluit, si ab eo, unde est remissio, nos retrahit. Et spiritui gratiæ. Id est Spiritui sancto gratis dato; vel, qui dat gratiam, contumeliam facit; qui remissionem, quam ipse Spiritus facit, ascribit carnalibus observantiis, vel, qui eum male vivendo a se abjicit.