Corinthios i 11:26
Quotiescumque enim manducabitis panem hunc, et calicem bibetis, mortem Domini annuntiabitis donec veniat. + 11.26 Quotiescunque. Exponit in quam Christi commemorationem, mortem scilicet. Donec veniat. Quia hoc non mutabitur sicut sacramenta Judæorum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For as often as ye eat this bread, and drink this cup, ye do shew the Lord’s death till he come.
In Context
Cross References
John 14:3Et si abiero, et præparavero vobis locum, iterum venio, et accipiam vos ad meipsum: ut ubi sum ego, et vos sitis. + 14.3 Et si abiero. ID. Abiit latendo, venit apparendo, sed manet regendo, ut proficiamus bene vivendo, et sic paratur locus. ID. Fides quæ non videt credit, nam si videret, etc., usque ad desiderium dilectionis, præparatio est mansionis.
Acts 1:11qui et dixerunt: Viri Galilæi, quid statis aspicientes in cælum? Hic Jesus, qui assumptus est a vobis in cælum, sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in cælum. + 1.11 Galilæi, quid statis aspicientes in cœlum? In quibus debet esse prudentior sensus, quia Galilæi cæteris Judæis in sapientia præcellebant. Vel, Galilæi volubiles, quia instabilitate sui sensus obliti erunt præcepta Dei.
1 Corinthians 15:23Unusquisque autem in suo ordine, primitiæ Christus: deinde ii qui sunt Christi, qui in adventu ejus crediderunt. + 15.23 Unusquisque. Ordines exponit, ut de re certa: et tempora quando factum sit, et quando futurum sit, ut resurgant mortui. Deinde qui sunt. Alia littera: Deinde hi qui sunt Christi in adventu ejus, scilicet resurgent. Itaque qui in Christum credunt, et minus eo digni sunt, resurgent posteriores tempore, et dignitate minores. Et qui sint Christi, exponit subdens: Qui in adventu ejus crediderunt, etc.
2 Thessalonians 1:10cum venerit glorificari in sanctis suis, et admirabilis fieri in omnibus, qui crediderunt, quia creditum est testimonium nostrum super vos in die illo. + 1.10 Quia testimonium. Ideo vobis tribulatis dat requiem nobiscum, quia testimonium, id est quidquid diximus de illo die judicii, credidistis de gloria bonorum et pœna malorum.
Hebrews 9:28sic et Christus semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata: secundo sine peccato apparebit exspectantibus se, in salutem. + 9.28 Sine peccato apparebit. Ita quod tunc non erit hostia pro peccato, sed justitia in remunerando, vel damnando. Quod si nec in die iræ hostia erit, multo minus in aliis temporibus. Vel sine peccato, id est similitudine carnis peccati, sed potius in carne gloriosa.
1 John 2:28Et nunc, filioli, manete in eo: ut cum apparuerit, habeamus fiduciam, et non confundamur ab eo in adventu ejus. + 2.28 Et nunc, filioli., manete. Creora iteratione inculcat, ut mentibus arctius infigat. Manete in eo. Et si quid boni habetis, illi totum et non vobis imputate; mala vobis et diabolo imputate.