Corinthios i 15:5
et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: + 15.5 Visus est Cephæ. Prius quam aliis viris quibus apparuisse legitur in Evangelio, aliter contrarium esset ei quod primo mulieribus apparuisse legitur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And that he was seen of Cephas, then of the twelve:
In Context
Cross References
Luke 24:34dicentes: Quod surrexit Dominus vere, et apparuit Simoni. + 24.34 Surrexit Dominus. Jam fama erat quod resurrexerat Jesus ab illis mulieribus facta, et a Simone Petro cui apparuerat, hæc loquentes invenerant isti duo, sed et ipsi prius audierant quod resurrexerat, sed timuerunt dicere in via quando tantummodo angelos dixerunt visos mulieribus. Ignorantes enim eum cum quo loquebantur, poterant timere ne inciderent in manus Judæorum, si quid passim dicerent de Christi resurrectione.
John 20:19Cum ergo sero esset die illo, una sabbatorum, et fores essent clausæ, ubi erant discipuli congregati propter metum Judæorum: venit Jesus, et stetit in medio, et dixit eis: Pax vobis. + 20.19 Cum ergo, etc. Hoc ipso in die resurrectionis factum est, in quo quinquies Jesus apparuit. Primo Mariæ Magdalenæ, secundo eidem cum aliis currenti nuntiare discipulis volentibus, tertio Petro, quarto Cleophæ et socio ejus, quinto discipulis januis clausis prædictis duobus jam reversis.
Acts 10:41non omni populo, sed testibus præordinatis a Deo: nobis, qui manducavimus et bibimus cum illo postquam resurrexit a mortuis. + 10.41 Et bibimus. BEDA. Hic exponit Petrus quod in Evangelio tacetur, post resurrectionem se bibisse cum Christo, nisi forte illic credamus indicatum, ubi ait: Donec illud bibam vobiscum in regno Patris mei Matth. 26..
1 Corinthians 3:22Omnia enim vestra sunt, sive Paulus, sive Apollo, sive Cephas, sive mundus, sive vita, sive mors, sive præsentia, sive futura: omnia enim vestra sunt: + 3.22 Omnia enim. Singulos non sibi defendant doctores vel baptistas, cum omnibus utantur. Mundus est noster si cursus ejus in Dei voluntate ponimus. Vita præsens, nostra, si modeste et cum gloria Dei agitur. Mors nostra est, si spe futuri libenter pro Christo morimur. Præsentia sunt nostra, si sic utimur eis, ne offendamus. Futura, si ea credentes magis optamus. Sive vita, etc. Et vita et mors doctorum ad ædificationem subditis esse debent. Vel per vitam, sanctos homines et angelos accipe: qui student profectui fidelium, per mortem, diabolum et membra ejus, qui dum persequuntur, utilitati servorum Dei inserviunt.