The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 15 › Corinthios i 15:4

Corinthios i 15:4

et quia sepultus est, et quia resurrexit tertia die secundum Scripturas: + 15.4 Resurrexit tertia die. Et hoc dixi secundum Scripturas. Inquit enim Osee: Post biduum vivificabit nos, et in die tertio resurgemus in conspectu ejus Ose. 6.. Si mortuus et sepultus resurrexit, ne dubitetis mortuos et sepultos resurgere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And that he was buried, and that he rose again the third day according to the scriptures:

In Context

3Tradidi enim vobis in primis quod et accepi: quoniam Christus mortuus est pro peccatis nostris secundum Scripturas:

5et quia visus est Cephæ, et post hoc undecim: + 15.5 Visus est Cephæ. Prius quam aliis viris quibus apparuisse legitur in Evangelio, aliter contrarium esset ei quod primo mulieribus apparuisse legitur.

Read all of Corinthios i 15

Cross References

Psalms 2:7Dominus dixit ad me: Filius meus es tu; ego hodie genui te. + 2.7 Dominus dixit. Persona regnantis. Filius meus. AUG. Ideo do tibi gentes hæreditatem potius quam alicui obedienti: quia Filius per naturam, et consubstantialis ineffabili genitura. Hodie. Ibid. Etsi possit accipi de die qua secundum hominem natus est, tamen hodie quia præsentiam significat, de sempiterna generatione sapientiæ Dei accipiatur. 1

Isaiah 53:9Et dabit impios pro sepultura, et divitem pro morte sua, eo quod iniquitatem non fecerit, neque dolus fuerit in ore ejus. + 53.9 Dabit impios. ID. Id est gentes, quæ sine pietate, Deo Patri, quia mortuus et sepultus eos acquisivit, et divites, Judæos scilicet divitiis legis et prophetarum gloriantes. Divites. Scribas et Pharisæos doctrinæ legis divitiis gloriantes.

Matthew 16:21Exinde cœpit Jesus ostendere discipulis suis, quia oporteret eum ire Jerosolymam, et multa pati a senioribus, et scribis, et principibus sacerdotum, et occidi, et tertia die resurgere. + 16.21 Exinde, etc. Ecce causa prohibitæ prædicationis, quasi dicat: Tunc me prædicate cum ista passus fuero, quia non ante prodest.

Matthew 27:57Cum autem sero factum esset, venit quidam homo dives ab Arimathæa, nomine Joseph, qui et ipse discipulus erat Jesu: + 27.57 Homo dives. Quia ad præsidem nisi dives accedere non poterat, non quod divitias commendet evangelista. Dictus est et decurio, quia fuit de ordine curiæ et officium curæ ministrabat, per hoc potuit habere facultatem, per hoc quod discipulus, hoc ministerio dignus fuit. Discipulus erat Jesu. Hic accessit ad Pilatum. Etsi occultus, vitans prius inimicitias Judæorum, in hoc extremo officio nihil curat de illis.

Matthew 28:1Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum. + 28.1 Vespere, etc. HIER. Quod diversa tempora istarum mulierum, etc., usque ad adire non potuerunt, mane adeunt. Maria Magdalene, et altera Maria. Duæ unius nominis et devotionis mulieres, duas significant plebes pari devotione Christi passionem et resurrectionem amplectentes.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 15:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 15:3Corinthios i 15Corinthios i 15:5 →