The Bible Software
bible.software › Corinthios i › Corinthios i 6 › Corinthios i 6:15

Corinthios i 6:15

Nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi? Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. + 6.15 Corpora. Non potest non esse sanctum corpus, quo sanctificatus utitur Spiritus. Membra sunt, etc. Sicut membra omnia quæ una eademque anima reguntur, unum corpus sunt, ita omnes qui eodem Spiritu sancto vivificantur, unum in Christo corpus efficiuntur. Christi. Quia corpus accepit, et corporum caput est.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Know ye not that your bodies are the members of Christ? shall I then take the members of Christ, and make them the members of an harlot? God forbid.

In Context

14Deus vero et Dominum suscitavit: et nos suscitabit per virtutem suam.

16An nescitis quoniam qui adhæret meretrici, unum corpus efficitur? Erunt enim (inquit) duo in carne una. + 6.16 Unum corpus. Tradunt physici, quod adeo uniuntur, quod si sanguis eorum commisceretur, omnino conjungeretur.

Read all of Corinthios i 6

Cross References

Luke 20:16veniet, et perdet colonos istos, et dabit vineam aliis. Quo audito, dixerunt illi: Absit. + 20.16 Absit. Contradicunt sententiæ quam contra perfidiam suam dictam esse cognoscunt. Quod enim in mente gerebant, in parabola contineri intelligunt. Negantibus ergo Judæis justum fore, divinæ scientiæ legis (quam ipsi spernebant) ad gentes transferri, quid Salvator respondeat attende.

Romans 3:6secundum hominem dico. Absit. Alioquin quomodo judicabit Deus hunc mundum?

Romans 6:2Absit. Qui enim mortui sumus peccato, quomodo adhuc vivemus in illo? + 6.2 Mortui sumus. Id est liberati a peccato per baptismum, ut jam non dominetur in nobis per gratiam. Mori enim peccato, est liberari a peccato. Quomodo adhuc, etc. Cum enim hoc præstiterit gratia, ut moreremur peccato, quid aliud facimus si vivimus in eo, nisi ut gratiæ simus ingrati?

Romans 7:7Quid ergo dicemus? lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognovi, nisi per legem: nam concupiscentiam nesciebam, nisi lex diceret: Non concupisces. + 7.7 Quid ergo dicemus. Quandoquidem lex mortis est et auxit vires peccati, detinens a bona operatione; videtur ergo lex peccatum, id est docens peccare, vel talis pro qua donata peccavit auctor ejus, quasi malæ rei. Non, sed potius bonum est: peccatum fecit agnoscere, quia prius nesciebantur quædam vel esse peccata, vel adeo esse gravia, vel esse punienda. Absit. Sed peccatum. Ostendit legem non esse peccatum, sed indicem peccati: ut sic anima reatus sollicitudine ad percipiendam gratiam converteretur. AUG. Absit. Uno verbo legem absolvit, etc., usque ad magna est Apostoli defendentis auctoritas. THEOD. Illud autem, Non cognovi, et Nesciebam, non hic ignorationem omnino significant, sed hoc dicit: Naturalis discretionis exactiorem cepi cognitionem per legem. Nam concupiscentiam. Hoc legit Apostolus generale, unde omnia. Bona lex, quæ dum hoc prohibet, omnia prohibet. Concupiscentiam. Aliqui generalem intelligunt. Alii illam de qua in Decalogo: Non concupisces rem proximi tui vel uxorem Exod. 20.. Generalem, quia ex ea omne malum. Nesciebam. In sua persona generalem agit causam.

Romans 12:5ita multi unum corpus sumus in Christo, singuli autem alter alterius membra. + 12.5 Singuli autem alter alterius membra, habentes, etc. Ad hoc habentes bona differentia. Vel singuli sumus membra, igitur in differentibus donis hoc agatur; quæ autem sunt illæ gratiæ ex quarum diversitate dicimur membra, et qualiter in illis, nobis invicem subservire debeamus, aperit dicens: Sive prophetiam secundum rationem fidei, sive ministerium, etc. Habentes, simus membra aliorum, ut illis prophetemus. Habentes dico secundum rationem fidei, quia prout exigit fides eorum, vel auditorum prophetia datur. Nota quod in enumeratione gratiarum a prophetia incipit, quia prima probatio quod fides nostra sit rationabilis, est quod credentes accepto Spiritu prophetabant.

1 Corinthians 6:19An nescitis quoniam membra vestra, templum sunt Spiritus Sancti, qui in vobis est, quem habetis a Deo, et non estis vestri? + 6.19 Templum. Ex hoc patet quod Spiritus sanctus est Deus; si enim non esset Deus, templum utique nosipsos non haberet. Non solum autem Spiritus sanctus, sed etiam Pater et Filius templum nos habent. Templum ergo Dei, hoc est totius Trinitatis, sancta Ecclesia est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Corinthios i 6:15

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Corinthios i 6:14Corinthios i 6Corinthios i 6:16 →