Corinthios i 9:23
Omnia autem facio propter Evangelium: ut particeps ejus efficiar.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And this I do for the gospel’s sake, that I might be partaker thereof with you.
In Context
Cross References
1 Corinthians 9:12Si alii potestatis vestræ participes sunt, quare non potius nos? Sed non usi sumus hac potestate: sed omnia sustinemus, ne quod offendiculum demus Evangelio Christi. + 9.12 Ne quod offendiculum. Id est, ne dicatur de nobis, quod causa quæstus et lucri temporalis potius prædicemus Evangelium, quam causa salutis animarum et remunerationis æternæ, habeaturque Evangelium venale.
2 Corinthians 2:4Nam ex multa tribulatione et angustia cordis scripsi vobis per multas lacrimas: non ut contristemini, sed ut sciatis, quam caritatem habeam abundantius in vobis. + 2.4 Non ut contristemini. Ad hoc enim corripiebat Apostolus, ut ostenderet quo amore illos diligeret, de quorum peccatis plus illis dolebat, qui non hoc affectu corripit, contristat. Insultat enim, qui non condolet fratri.
2 Timothy 2:6Laborantem agricolam oportet primum de fructibus percipere. + 2.6 Laborantem agricolam. Quasi Timotheus quæreret: Unde ergo vivam cum fodere non possim, mendicare confundar? subdit laborantem agricolam. Quasi dicat, etsi non implices te negotiis sæcularibus, est tamen unde vivere possis: Quia oportet, etc. Primum percipere. Id est sumere. De fructibus. Id est necessaria ab auditoribus, quia dignus est operarius mercede sua; ut agricola vel vinitor primos fructus laboris sui degustat, ita Apostolus prius jubet eum sumere qui primus est, et sic, cæteris distribuere. Primo enim debet ille suam necessitatem implere ex his qui accepit, et post, aliis de his quæ supersunt ministrare.
Hebrews 3:1Unde, fratres sancti, vocationis cælestis participes, considerate Apostolum, et pontificem confessionis nostræ Jesum: + 3.1 Unde fratres. Ex omnibus superioribus infert; quasi: Quia potens, quia passus pro nobis, et potest auxiliari.
1 Peter 5:1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: + 5.1 Seniores. Cum supra distincte monuisset liberos et servos, viros et ipsas mulieres, post interpositam communem exhortationem, sic alloquitur senes et juvenes.