The Bible Software
bible.software1 John1 John 1 › 1 John 1:2

1 John 1:2

et vita manifestata est, et vidimus, et testamur, et annuntiamus vobis vitam æternam, quæ erat apud Patrem, et apparuit nobis: + 1.2 Vidimus et testes sumus. Vidimus et incredulis annuntiantes martyres effecti sumus. Annuntiamus vobis. Sic per eos audivimus nos, sed non vidimus, non minus tamen felices quam illi, quia scriptum est: Beati qui non viderunt et crediderunt Luc. 24..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

(For the life was manifested, and we have seen it, and bear witness, and shew unto you that eternal life, which was with the Father, and was manifested unto us;)

In Context

1Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod vidimus oculis nostris, quod perspeximus, et manus nostræ contrectaverunt de verbo vitæ: + 1.1 Argumentum Rationem verbi, et quod Deus ipse sit charitas, manifestat, et susurrones fratrum nec Deum scire, nec pios fieri posse eousque dissertat, ut esse comprobet homicidas, eo quod odium sit interfectionis occasio. Quod fuit ab initio. In natura, seu vero esse Deitatis, quod audivimus, per legem et prophetas, quod vidimus, sensibiliter hominem venientem, quod perspeximus, Divinitatem advertentes in homine, et manus contrectaverunt, de Verbo vitæ: non fortuitu consentientes ei qui in carne visus, sed cum multa contrectatione Scripturas perhibentes testimonium de ipso Verbo. Quod vidit aliquis nuntiare potest aliis, quod perfecte conspexerit aliquando, non potest explicare verbis.

3quod vidimus et audivimus, annuntiamus vobis, ut et vos societatem habeatis nobiscum, et societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus Jesu Christo.

Read all of 1 John 1

Cross References

John 1:1[In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. + 1.1 Prologus Omnibus divinæ Scripturæ paginis, Evangelium excellit, quia quod lex et prophetæ futurum prædixerunt, hoc completum dicit Evangelium. Inter ipsos autem evangeliorum scriptores Joannes eminet in divinorum mysteriorum profunditate, qui a tempore Dominicæ Ascensionis per annos sexaginta quinque verbum Dei absque adminiculo scribendi usque ad ultima Domitiani prædicavit tempora. Sed occiso Domitiano, cum permittente Nerva de exsilio redisset Ephesum, compulsus ab episcopis Asiæ de coæterna Patri divinitate Christi scripsit adversus hæreticos, qui eo absente irruperant in ejus ecclesias, qui Christum ante Mariam fuisse negabant. Unde merito in figura quatuor animalium aquilæ volanti comparatur, quæ volat altius cæteris animalibus, et solis radios irreverberatis aspicit luminibus. Cæteri quippe evangelistæ, qui temporalem Christi nativitatem et temporalia ejus facta, quæ gessit in homine sufficienter exponunt, et de divinitate pauca dixerunt, quasi animalia gressibilia, cum Domino ambulant in terra. Hic autem pauca de temporalibus ejus gestis edisserens, sed divinitatis potentiam sublimius contemplans, cum Domino ad cœlum volat. Qui enim supra pectus Domini in cœna recubuit, cœlestis haustum sapientiæ cæteris excellentius de ipso Dominici pectoris fonte potavit. Legerat siquidem evangelia trium evangelistarum, et approbaverat fidem eorum et veritatem in quibus deesse vidit aliqua gestarum rerum historiæ, et ea maxime quæ Dominus gessit primo prædicationis suæ tempore, scilicet, antequam Joannes Baptista clauderetur in carcere. Hæc ergo quasi dimissa ab illis, scribit Joannes quæ fecit Jesus antequam Joannes traderetur, sed maxime divinitatem Christi et Trinitatis mysterium commendare curavit. Tres siquidem alii evangelistæ, dicta et facta Domini temporalia, quæ ad informandos mores vitæ præsentis maxime valent, copiosius consecuti, circa activam vitam sunt versati. In qua laboratur, ut cor mundetur ad videndum Deum. Joannes vero pauca Domini facta dicit, verba vero Domini quæ Trinitatis unitatem, et vitæ æternæ felicitatem insinuant, diligentius conscribit, et sic in contemplativa vita virtute commendanda, intentionem suam et prædicationem tenuit. In qua contemplativa vacatur, ut Deus videatur. Iste siquidem est Joannes quem Dominus de fluctivaga nuptiarum tempestate vocavit, et cui matrem virginem virgini commendavit. In principio erat Verbum. Contra eos qui propter temporalem Christi nativitatem dicebant Christum non semper fuisse, incipit de æternitate Verbi dicens: In principio erat Verbum.

John 1:18Deum nemo vidit umquam: unigenitus Filius, qui est in sinu Patris, ipse enarravit.] + 1.18 Deum nemo vidit unquam. Id est, nullus purus homo vivens in hoc corpore vidit Deum ut est, unde dictum est Moysi: Non videbit me homo et vivet Exod. 33., id est, nemo vivens in corpore videbit divinitatem meam. Unde ista adjecit Deus Moysi: Sta in foramine petræ, et cum pertransiero videbis posteriora mea Ibid.. Petra, id est, Christus, foramen, crucis patibulum, pertransiero, id est, transiero de mundo ad Patrem. Posteriora, ortus ejus, passio, resurrectio, ascensio, per quæ credita ad ejus beatitudinem et visionem pervenimus. Quod legitur Deum apparuisse hominibus sive visibiliter carnalibus oculis, sive invisibiliter propheticis visionibus per subjectam creaturam, intelligendum est, visiones enim prophetarum quadam spirituali creatura factæ sunt, quibus Deum vidisse perhibentur. Unigenitus Filius, etc. Quæ sit summa gratiæ et veritatis, breviter subdit, scilicet cognitio ipsius Trinitatis, unde: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te unum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Quæ in hac vita non plene est, quia nemo in carne vidit Deum ut est. Unde nec ipse Moyses nedum per eum data sit gratia, sicut etiam ipse post omnia visa in typo Dei dixit: Ostende mihi teipsum Exod. 33., sed Filius qui est in secreto Patris narravit, quia nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare Luc. 10.. Ipse narrat suis quid de Trinitate deitatis sentiendum sit, quomodo ad eam perveniendum, et ad ipsam introducit.

John 7:29Ego scio eum: quia ab ipso sum, et ipse me misit. + 7.29 Sed scio eum. Ideo scio eum, quia ab ipso sum ipse, etc. Breviter utrumque complectatur, ab ipso sum, quia Filius de Patre, Pater non de alio, et in carne me videtis, quia ipse me misit. In quo ei magna generantis auctoritas et sibi communis cum hominibus natura.

John 11:25Dixit ei Jesus: Ego sum resurrectio et vita: qui credit in me, etiam si mortuus fuerit, vivet: + 11.25 Etiam si mortuus fuerit. Tres mortuos suscitavit Jesus, unum in domo, id est in corde; secundum in porta, id est in ore; tertium in monumento, id est in opere et consuetudine peccandi. Vivet. Ut vivit Abraham, Isaac et Jacob, quorum Deus dicitur sicut vivorum. Credens etiam mortuus vivit, sicut non credens etiam vivens mortuus est.

John 15:27et vos testimonium perhibebitis, quia ab initio mecum estis.

John 17:3Hæc est autem vita æterna: ut cognoscant te, solum Deum verum, et quem misisti Jesum Christum. + 17.3 Hæc est autem, etc. Ordo, Ut cognoscant te, et quem misisti, id est Christum cum Spiritu, qui est amborum, esse unum et solum verum Deum. Si ergo eo modo te clarificat Filius sicut dedisti ei potestatem omnis creaturæ, et sic dedisti, ut omne quod dedisti ei det eis vitam æternam: Et hæc est vita æterna, ut cognoscant te. Sic te ergo Filius clarificat, ut omnibus quos dedisti ei te cognitum faciat. Ut cognoscant te. Quod hic est ex Patre, in futuro erit plene. Qui ergo proficit in cognitione, magis vivere tendit. Quando autem erit plena cognitio, erit sine fine laudatio. Et hæc est illa clarificatio, sed prius hic clarificatur dum innotescit fidelibus; unde: Ego te clarificavi super terram.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 1:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 1:11 John 11 John 1:3 →