1 John 1:4
Et hæc scribimus vobis ut gaudeatis, et gaudium vestrum sit plenum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
And these things write we unto you, that your joy may be full.
In Context
Cross References
Isaiah 61:10Gaudens gaudebo in Domino, et exsultabit anima mea in Deo meo, quia induit me vestimentis salutis, et indumento justitiæ circumdedit me, quasi sponsum decoratum corona, et quasi sponsam ornatam monilibus suis. + 61.10 Gaudens gaudebo in Domino, non in mundo. Vestimentis salutis: virtutibus, ipsi Christo, etc., usque ad tamen una in capite et in membris est Ecclesia. Et quasi sponsam. Alterius comparationis ponit exempla, quorum prius ad sponsum, sequens refertur ad sponsam.
John 3:29Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat, et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi. Hoc ergo gaudium meum impletum est. + 3.29 Hoc ergo gaudium. In hoc gaudium meum est plenum, quod factus sum amicus sponsi, et quia sto et gaudeo.
John 16:24Usque modo non petistis quidquam in nomine meo: petite, et accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum.
Ephesians 3:19scire etiam supereminentem scientiæ caritatem Christi, ut impleamini in omnem plenitudinem Dei. + 3.19 Ut impleamini. Quia tunc nihil deest Christiano, cum Patrem et Filium sic cognoscit. Aliter non est integra professio deitatis, quia fides nec in solo Patre integra est, nec in Filio solo perfecta. In omnem plenitudinem Dei. Non ut sint (plenus Deus) sicut quidam errantes voluerunt, sed ut perfecte sint pleni Deo; vel sic: ut confessione et gratiarum actione sicut Patri, ita et Filio honorificentia reservetur, et omnia quæ a Deo Patre sunt, per Filium facta et restaurata credantur, ut sit plena professio divinitatis in credentibus.
1 John 2:1Filioli mei, hæc scribo vobis, ut non peccetis. Sed et si quis peccaverit, advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum: + 2.1 Filioli mei, hæc scribo, etc. Ne malam securitatem assumatis, audientes vos a Deo mundari, sed utilem timorem habeatis. Si quis peccaverit. Si ex humana fragilitate non potestis omnia vitia cavere, date operam ut saltem majora et apertiora caveatis, ut non apprehendat vos tentatio nisi humana. Quod si quis etiam post admonitionem meam ceciderit, non desperet. Advocatum. Non est advocatus nisi eum vocantibus. Displiceant peccata tibi, clama: et ipse audit et liberat. Justum. Justus advocatus injustas causas non suscipit, qui tamen justos nos defendet in judicio, si nos nunc accusamus injustos.