The Bible Software
bible.software1 John1 John 1 › 1 John 1:7

1 John 1:7

Si autem in luce ambulamus sicut et ipse est in luce, societatem habemus ad invicem, et sanguis Jesu Christi, Filii ejus, emundat nos ab omni peccato. + 1.7 Si autem in luce. Sumus mundi, si ambulamus in luce, sed tamen non debemus putare nos, quandiu vivimus, omnino posse a peccatis mundari. Sicut et ipse, etc. Deus in luce esse dicitur, quia summa bonitas ubi proficere valeat non invenit, homo in luce ambulat, quia virtutum operibus ad meliora proficit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But if we walk in the light, as he is in the light, we have fellowship one with another, and the blood of Jesus Christ his Son cleanseth us from all sin.

In Context

6Si dixerimus quoniam societatem habemus cum eo, et in tenebris ambulamus, mentimur, et veritatem non facimus. + 1.6 Si dixerimus. Hactenus commendatio epistolæ; hic ostendit qualiter charitas sit habenda. Et in tenebris, etc. Persistentes in peccatis, et alios obscurantes non computantur in membris ejus; unde: Quæ conventio Christi ad Belial? quæ societas lucis ad tenebras? II Cor. 6.

8Si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et veritas in nobis non est. + 1.8 Si dixerimus, etc. Illi etiam non habent charitatem qui de meritis superbientes se dicunt esse mundos. Habemus. Non ait, habuimus: ne forte de præteritis dictum videretur.

Read all of 1 John 1

Cross References

Psalms 89:15Lætati sumus pro diebus quibus nos humiliasti; annis quibus vidimus mala. 1

Psalms 104:2Cantate ei, et psallite ei; narrate omnia mirabilia ejus. + 104.2 Omnia: CASS. omnia; nihil est pudore silendum. Vel omnia, quæ dicent, mirabilia sunt, nullus enim potest omnia narrare. 1

Amos 3:3Numquid ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis?

John 1:29Altera die vidit Joannes Jesum venientem ad se, et ait: Ecce agnus Dei, ecce qui tollit peccatum mundi. + 1.29 Altera die vidit Joannes Jesum. Typice. Joannes, id est populus gratiæ, altera die, id est post legem, cognoscit agnum quo redimitur. Venientem ad se, et ait. Non solum gressibus corporis, sed etiam interioris suæ contemplationis accessibus, quia dignatus est a Joanne cognosci secundum divinitatem et humanitatem. Ecce agnus Dei, etc. Tria ministrat agnus possidentibus se, lac simplicis doctrinæ quo parvuli nutriuntur, lanam, id est incrementa virtutum, esum carnis suæ. Peccata mundi. Peccatum mundi dicitur originale peccatum quod est commune totius mundi quo tota humana natura simul et semel condita leges divinas per inobedientiam transgressa est in paradiso, quod originale, singulaque superaddita gratia relaxat.

John 12:35Dixit ergo eis Jesus: Adhuc modicum, lumen in vobis est. Ambulate dum lucem habetis, ut non vos tenebræ comprehendant; et qui ambulat in tenebris, nescit quo vadat. + 12.35 Ambulate. Id est, totum intelligite, et moriturum Christum ut redimat victurum in æternum in cœlo quo perducat. Vel dum Christum vobiscum habetis ne tenebræ ignorantiæ et mortis perpetuæ vos comprehendant. Nescit quo vadat. Qui non credit mortem Christi, nescit quo vadit, sed offendit in petram scandali, quod est Christus, Judæis contemnentibus et irridentibus mortuum.

1 Corinthians 6:11Et hæc quidam fuistis: sed abluti estis, sed sanctificati estis, sed justificati estis in nomine Domini nostri Jesu Christi, et in Spiritu Dei nostri. + 6.11 Sed sanctificati estis. Nota sed, repetitam conjunctionem, non parvum pondus dare sententiæ.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 1:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 1:61 John 11 John 1:8 →