The Bible Software
bible.software2 Peter2 Peter 1 › 2 Peter 1:10

2 Peter 1:10

Quapropter fratres, magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem, et electionem faciatis: hæc enim facientes, non peccabitis aliquando. + 1.10 Non peccabitis aliquando. Id est, ad vitam æternam attingetis, ubi amplius non peccabitis. Vel criminalia vitabitis, quæ qui egerit, non habebit hæreditatem in regno Christi, a quibus immunis juvante Domino permanet, qui supradictis virtutibus se mancipaverit. Sine venialibus vero nullus esse potest.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Wherefore the rather, brethren, give diligence to make your calling and election sure: for if ye do these things, ye shall never fall:

In Context

9Cui enim non præsto sunt hæc, cæcus est, et manu tentans, oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorum. + 1.9 Cæcus est et manu tentans. BEDA. Oculus scientiam, manus operationem designat, etc., usque ad præscire nequibat, incidit. Oblivionem accipiens. Quando homo de peccato in peccatum cadit, videtur oblitus pacti quod in baptismo cum Deo iniit.

11Sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in æternum regnum Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi. + 1.11 Sic enim. BEDA. Ezechiel loquens de ædificio in monte constituto, etc., usque ad, et videbitur Deus deorum in Sion Psal. 83..

Read all of 2 Peter 1

Cross References

Psalms 15:5Dominus pars hæreditatis meæ, et calicis mei: tu es qui restitues hæreditatem meam mihi. + 15.5 Pars hæreditatis. AUG. Eligant alii alia, etc., usque ad sed qui Deum eligunt partem. CASS. Vel, Dominus est pars, id est, portio et præmium, hæreditatis meæ, id est, sanctorum. Et pars calicis mei, id est, merces passionis. Hæreditas enim ad gentes, calix ad passionem pertinet, qui bibitus dat resurrectionem. Sed nemo se putet hæredem nisi præclarus. 1

Psalms 62:2[Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo. Sitivit in te anima mea; quam multipliciter tibi caro mea ! + 62.2 Deus, Deus meus, ad te de luce, etc. Ibid. Quomodo se habeat in deserto, scilicet sponsa, Deum videre desiderat, quem et laudat, et id amplius agere optat. Deus. Ibid. Communis Deus meus quodam modo specialiori; vide affectum piæ deprecationis per hanc geminationem. De luce. Vel diluculo, quando surrexit Christus, ut tunc laudet eum Ecclesia quando exemplo suæ resurrectionis eam ad surgendum animavit. Vigilo, dummodo dormio, non amans quæ mundi sunt. CASS. Et sitio animo et corpore. De luce. AUG. Non enim vigilares; nisi lux oriretur, quæ te excitaret. Sitivit in te anima mea: et hic caro Deo, dum ab eo quærit hic necessaria. 1

Psalms 112:6et humilia respicit in cælo et in terra? + 112.6 Humilia. Hi sunt qui dono ejus alti fiunt, et in eis sedet. Respicit, humiles singulos. In terra, sanctos quos ita respicit, sicut e converso odit superbos. 1

Isaiah 56:2Beatus vir qui facit hoc, et filius hominis qui apprehendet istud, custodiens sabbatum ne polluat illud, custodiens manus suas ne faciat omne malum. + 56.2 Custodiens sabbatum. ID. Ne sit, scilicet de sex diebus quibus factus est mundus. De quibus apostoli non erant, quibus dicitur: Si de mundo essetis, mundus quod suum erat diligeret, etc. Ego elegi vos de mundo, idcirco odit vos mundus Joan. 15..

Matthew 7:24Omnis ergo qui audit verba mea hæc, et facit ea, assimilabitur viro sapienti, qui ædificavit domum suam supra petram, + 7.24 Omnis ergo. Quasi dicat: Omnia prædicta bene tenenda sunt, quia qui tenet assimilabitur Christo; qui non tenet, diabolo. Qui autem, quæ in monte habita sunt: quod dicit ut ostendat sermonem in monte habitum, omnibus præceptis quibus Christiana vita informatur, esse perfectum. Assimilabitur. Quia sicut Christus de personis variis unam Ecclesiam construit, erudit, regit in vitam dedicaturus æternam, sic iste variis virtutibus perpetuam mansionem sibi ædificat, et in futura dedicatione cum Christo lætabitur. Viro. Illi qui dicit: Ut sapiens architectus, fundamentum posui in Christo. Qui ædificavit. Ille ædificat in Christo, qui quod audit ab illo facit. Supra petram. A qua Petrus nomen accepit pro firmitate fidei, id est, super seipsum ædificavit Ecclesiam.

Acts 20:24Sed nihil horum vereor: nec facio animam meam pretiosiorem quam me, dummodo consummem cursum meum, et ministerium verbi quod accepi a Domino Jesu, testificari Evangelium gratiæ Dei.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 2 Peter 1:10

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 2 Peter 1:92 Peter 12 Peter 1:11 →