The Bible Software
bible.software1 John1 John 2 › 1 John 2:17

1 John 2:17

Et mundus transit, et concupiscentia ejus: qui autem facit voluntatem Dei manet in æternum. + 2.17 Qui autem facit voluntatem, etc. Hoc etiam modo potest haberi charitas, si nimirum nullo instinctu hæ eticorum dejecti estis a fide et cæteris quæ sunt Dei. Et ut eam teneatis, permaneant in vobis quæ audistis ab initio.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And the world passeth away, and the lust thereof: but he that doeth the will of God abideth for ever.

In Context

16quoniam omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ: quæ non est ex Patre, sed ex mundo est. + 2.16 Omne quod est in mundo. BEDA. Id est: Omnes dilectores mundi, nihil habent nisi hæc tria, quibus, etc., usque ad noluit extolli super regna mundi.

18Filioli, novissima hora est: et sicut audistis quia antichristus venit, et nunc antichristi multi facti sunt; unde scimus, quia novissima hora est. + 2.18 Filioli, novissima hora est. Et propterea debetis persistere, quia multi sunt Antichristi qui vos volunt seducere. Sicut audistis quia Antichristus venit. Cum quanto enim impetu et terrore audistis venturum Antichristum, cum tanta violentia et isti veniunt. In undecima hora sumus, venit Salvator in carne, et secutura est pestis Antichristi, qui præconia salutis impugnet, qui vineam quam Christus excolit exstirpet, et hujus nequissimi capitis jam multa membra præmissa sunt, a quibus cavendum est, quia jam imminet finis sæculi; vel novissima hora, id est similis novissimæ, similis est hæc persecutio illi futuræ. Nunc Antichristi multi. Antichristi sunt omnes hæretici, omnes qui fidem quam confitentur verbis destruunt actibus; omnes Christo contrarii, qui venturo suo capiti testimonium reddunt, quia mysterium iniquitatis jam operatur in illis.

Read all of 1 John 2

Cross References

Psalms 39:6Multa fecisti tu, Domine Deus meus, mirabilia tua; et cogitationibus tuis non est qui similis sit tibi. Annuntiavi et locutus sum: multiplicati sunt super numerum. + 39.6 Mirabilia tua. AUG. Petrum ambulare super aquas in signo, non in sæculo, id est, fructibus sæculi. AUG. Salus verax, insania mendax, non est quod putatur. HIER. Vana sunt terrena, insaniæ, iræ et rixæ, etc. Non est qui similis tibi. AUG. Nulli auctores artium. Annuntiavi. Hic Christus in capite et membris. Hæc sunt mira Dei, hæ cogitationes quibus nemo est similis. CASS. Ecce mirabilia: incarnatio, justitia prædicationis, liberatio hominum ab iniquitatibus, confusio inimicorum, lætitia sperantium. Primo, rudes et incompositi præparati sunt, ut verba Christi libenter susciperent. AUG. Vide mirabilia Dei. Annuntiavi prius per Prophetas, et post locutus egomet. Multiplicati sunt super numerum. HIER., AUG. Super numerum salvandorum: vel, super hoc quod aliquis enumerare possit: vel, me loquente plures quam olim crediderunt. 1

Psalms 90:9Quoniam tu es, Domine, spes mea; Altissimum posuisti refugium tuum. + 90.9 Quoniam tu es. AUG. Unus Christus est caput et corpus, de quo loquitur modo ut de capite, modo ut de corpore, non mutata persona. Ideoque que diligenter adverte, ubi de Christo secundum caput, ubi secundum membra agat. Altissimum. In alto est refugium Dei, valde in occulto, ut fugiatur a ventura ira. Multi enim sic faciunt sibi refugium Dei, quo fugiunt a malis temporalibus. Altissimum posuisti refugium, id est, resurgendo, ascendendo, altum fecisti refugium, ut jam sperem sequi quo præcessisti. 1

Psalms 125:1Canticum graduum. [In convertendo Dominus captivitatem Sion, facti sumus sicut consolati. + 125.1 Canticum graduum Salomonis. CASS. Octavus gradus, etc., usque ad et in se lapide angulari Ecclesiam de duobus parietibus Judæorum et gentium construxit. AUG. Hic additur Salomonis, quia is ædificavit templum, in figura pacifici Christi, qui ædificavit Ecclesiam de duobus parietibus. Ne ergo acciperes illum Salomonem, ait, Nisi Dominus ædificaverit. In hoc spes ponenda, sed in nullo hominum: quia et ille Salomon cecidit qui templum ædificavit. CASS. Primo, monet quomodo ascendentes se habere debeant, scilicet discant quod ædificatio et custodia non nisi a Deo est. Et exaltatio in futuro non est nisi post humiliationem. Secundo, dicit quæ sit hæreditas, et quomodo collecta, ibi, Ecce hæreditas. Nisi Dominus. ID. Quasi diceret: jam venit Jesus, de captivitate reduxit: jam civitas ædificatur Jerusalem; sed discant ascendentes, quod ædificatio et custodia non nisi a Deo, et exaltatio non nisi post humiliationem in futuro; etsi enim læti de gratia Novi Testamenti, tamen in tanto munere non est præsumendum alicui. Domum. AUG. Ad hanc ascendit omnis, qui proficit: cadit ab hac omnis, qui deficit; amando Deum ascendis, amando sæculum cadis. Sunt enim ista cantica amantium, et quodam desiderio sancto flagrantium. Laboraverunt. ID. Omnes in hac ædificatione laborant, qui in Ecclesia prædicant verbum Dei. Civitatem. CASS. De domo ad civitatem transit, ut nec in singulis, nec in minuta collectione fit præsumptio. Et quamvis domus et civitas secundum metaphoram, quæ de diversis inducitur, sint diversa: una tamen est Ecclesia, quam utraque significat. 1

Proverbs 10:25Quasi tempestas transiens non erit impius; justus autem quasi fundamentum sempiternum. + 10.25 Quasi tempestas. De persecutoribus Ecclesiæ dicit, qui domum fidei subvertere quærunt. Sed illa in vero fundamento, id est, in Christo collocata, ipsi extemplo dispereunt.

Matthew 7:21Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum cælorum: sed qui facit voluntatem Patris mei, qui in cælis est, ipse intrabit in regnum cælorum. + 7.21 Non omnis qui dicit. Sicut cavendi sunt qui habent speciem bonæ vitæ propter dogma nequitiæ, sic et hic econtrario qui, cum integræ fidei et doctrinæ sint, turpiter vivunt. Utrumque enim necesse est, ut et opus sermone et sermo operibus comprobetur. Qui dicit: Domine, Domine. Iter regni Dei est obedientia, non nominis nuncupatio. Non est hoc illud vere et proprie dicere ubi prolatio discordat a voluntate. De quo Apostolus ait: Nemo potest dicere: Dominus Jesus, nisi in Spiritu sancto I Cor. 12..

Matthew 24:35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt. + 24.35 Cœlum et terra. Innovabuntur, deposita priori forma, permanente autem substantia, unde dicitur: Terra in æternum stabit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 2:17

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 2:161 John 21 John 2:18 →