The Bible Software
bible.software1 John1 John 2 › 1 John 2:26

1 John 2:26

Hæc scripsi vobis de his, qui seducant vos.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

These things have I written unto you concerning them that seduce you.

In Context

25Et hæc est repromissio, quam ipse pollicitus est nobis, vitam æternam. + 2.25 Hæc est repromissio. Memoria promissæ mercedis perseverantem te faciat in opere.

27Et vos unctionem, quam accepistis ab eo, maneat in vobis. Et non necesse habetis ut aliquis doceat vos: sed sicut unctio ejus docet vos de omnibus, et verum est, et non est mendacium. Et sicut docuit vos: manete in eo. + 2.27 Sed sicut unctio ejus. Id est Spiritus sanctus, cujus sacramentum est in unctione visibili; vel intelligitur unctio charitatis quæ diffunditur in cordibus nostris per Spiritum sanctum, qui datus est nobis; quæ ad observanda Dei mandata cor quod implet inflammat.

Read all of 1 John 2

Cross References

Proverbs 12:26Qui negligit damnum propter amicum, justus est; iter autem impiorum decipiet eos.

Mark 13:22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.

2 Corinthians 11:13Nam ejusmodi pseudoapostoli sunt operarii subdoli, transfigurantes se in apostolos Christi. + 11.13 Transfigurantes se. Ad tentandum eos quos ita erudire opus est. Vel ad decipiendum prout justum est. Ad hoc magna Dei misericordia necessaria est, ne quisquam cum angelos bonos amicos se habere putat, habeat malos dæmones, fictos amicos; eosque tanto nocentiores, quanto astutiores ac fallaciores patitur inimicos.

Colossians 2:18Nemo vos seducat, volens in humilitate, et religione angelorum, quæ non vidit ambulans, frustra inflatus sensu carnis suæ, + 2.18 Volens. Id est amans ea quæ non vidit. Vel, volens scilicet suadere quæ non vidit, scilicet legis cæremonias quarum rationem ignorat. Inflatus. Non aliud intelligit inflatus quam sensualitas capit.

2 Timothy 3:13Mali autem homines et seductores proficient in pejus, errantes, et in errorem mittentes. + 3.13 Mali autem homines, etc. Tales sunt qui timent hos lædere coram quibus loquuntur qui non præparant ad tentationes, sed promittunt felicitatem hujus sæculi, quam Deus ipse sæculo nos promisit. Ille prædicit labores usque in finem venturos sæculo: tu prospera. Ille ad confortandum cor tuum, venit pati, mori, sputis illiniri, spinis coronari, opprobria ferre, fel et acetum bibere, ligno configi. Omnia hæc ille tulit pro te. Ille confortans infirmum, ut cum crediderit, non speret prospera hujus sæculi; unde: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationes.

1 John 3:7Filioli, nemo vos seducat. Qui facit justitiam, justus est, sicut et ille justus est. + 3.7 Qui facit justitiam. Id est: qui habet actum justitiæ et intentionem, justus quidem est, sed non ex se: sed sicut ille est, ab eadem radice procedit. Justitia in illo principaliter, in isto secundarie, in illo naturaliter, in isto per adoptionem. Hoc ipsum quod qui justus est ab illo justus est.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 2:26

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 2:251 John 21 John 2:27 →