Romans 2:6
qui reddet unicuique secundum opera ejus: + 2.6 Qui reddet unicuique. Qui modo illis quos liberat, non reddit, quoniam erga iniquos modo larga est ejus bonitas. In futuro autem reddet mala pro malis, quoniam justus: bona pro malis, quoniam bonus et justus. Tantum mala pro bonis non reddet, quoniam injustus non est. GREG. Ad justitiam pertinet, ut nunquam supplicio careant, quorum mens, etc., usque ad æternaliter puniri hominem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Who will render to every man according to his deeds:
In Context
Cross References
Psalms 62:12Rex vero lætabitur in Deo; laudabuntur omnes qui jurant in eo: quia obstructum est os loquentium iniqua.] + 62.12 In Deo. CASS. Patre, unde: Ego in Patre, et Pater in me. Jurant, non per eum, ne imperet juramentum, sed in eo, promittendo ei obsequium.
Proverbs 24:12Si dixeris: Vires non suppetunt; qui inspector est cordis ipse intelligit: et servatorem animæ tuæ nihil fallit, reddetque homini juxta opera sua.
Isaiah 3:10Dicite justo quoniam bene, quoniam fructum adinventionum suarum comedet.
Jeremiah 32:19Magnus consilio, et incomprehensibilis cogitatu: cujus oculi aperti sunt super omnes vias filiorum Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas, et secundum fructum adinventionum ejus. + 32.19 Magnus consilio, etc. Nemo ergo secretis Dei se inferat, et de illius judiciis judicare præsumat. Ut reddas unicuique. Significat quod interdum, etc., usque ad tandem Rubri maris fluctibus obrutus est.
Matthew 16:27Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis: et tunc reddet unicuique secundum opera ejus. + 16.27 Filius enim. Nec durum videatur hoc pati: Quia non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam, quæ revelabitur in nobis Rom. 8..
Romans 14:22Tu fidem habes? penes temetipsum habe coram Deo. Beatus qui non judicat semetipsum in eo quod probat. + 14.22 Beatus. Beatum dicit qui non facit aliud quam quod utile probat, sed illum proprio judicio censet damnandum, qui, quod dicit se debere facere, non facit.