1 John 3:6
Omnis qui in eo manet, non peccat: et omnis qui peccat, non vidit eum, nec cognovit eum. + 3.6 Qui peccat non vidit eum. Et qui manet in eo, non peccat. Et in hoc nemo vos seducat, dicendo quod, vel justitia sit ex homine, vel quod cum peccato possit aliquis in Deo manere, quia et omnis justitia ex Deo, et omne peccatum ex diabolo est.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
Whosoever abideth in him sinneth not: whosoever sinneth hath not seen him, neither known him.
In Context
Cross References
2 Corinthians 3:18Nos vero omnes, revelata facie gloriam Domini speculantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem, tamquam a Domini Spiritu. + 3.18 Nos revelata facie. In qua Judæis est velamen. In speculo non nisi imago cernitur. Hoc ergo conamur ut per hanc imaginem, id est rationem quod nos sumus videamus utcunque illum a quo facti sumus, tanquam per speculum. In eamdem imaginem. Quia eadem imago Dei est gloria Dei, sicut supra: Vir quidem imago Dei est, et gloria Dei
1 John 2:4Qui dicit se nosse eum, et mandata ejus non custodit, mendax est, et in hoc veritas non est. + 2.4 Qui dicit se nosse, etc. Non est magnum unum Deum nosse, cum et dæmones credant et contremiscant.
1 John 3:2Carissimi, nunc filii Dei sumus: et nondum apparuit quid erimus. Scimus quoniam cum apparuerit, similes ei erimus: quoniam videbimus eum sicuti est. + 3.2 Filii Dei sumus. Quasi dicat: Esse et dici filios Dei, quæ dignitas est? respondet: Charissimi, nunc filii Dei sumus. Nunc per miracula quæ facimus et per puritatem vitæ apparet quod sumus filii Dei, sed quidquid est in præsenti, parum est ad respectum futuri. Similes ei erimus. Cum enim immutabilis æternæque Divinitatis contemplatione perfruemur, nos quoque immortales et æterni in illo erimus: non quidem idem quod ipse, sed similes, quia creatura et ad similitudinem ejus facti sumus. Quoniam videbimus. Secundum quod Verbum caro factum est, viderunt mali, et in judicio sunt visuri: sed quomodo Verbum in principio erat apud Patrem, videbunt soli justi: tolletur impius ne videat gloriam Dei.
1 John 4:8Qui non diligit, non novit Deum: quoniam Deus caritas est. + 4.8 Quoniam Deus charitas. Non differt charitas in Deo, cum justus et justitia dicatur, ut diligens et dilectio quia non transnominative a justitia dicitur justus vel diligens dilectione, quasi justitiam vel dilectionem a se distinctam habeat, sed quia est justitia et dilectio sua.
3 John 1:11Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est. Qui benefacit, ex Deo est: qui malefacit, non vidit Deum.