The Bible Software
bible.software1 John1 John 5 › 1 John 5:4

1 John 5:4

Quoniam omne quod natum est ex Deo, vincit mundum: et hæc est victoria, quæ vincit mundum, fides nostra. + 5.4 Et hæc est victoria, etc. Illa nimirum fides, quæ per dilectionem operatur, quæ Dei auxilium flagitat.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

For whatsoever is born of God overcometh the world: and this is the victory that overcometh the world, even our faith.

In Context

3Hæc est enim caritas Dei, ut mandata ejus custodiamus: et mandata ejus gravia non sunt. + 5.3 Gravia non sunt. BEDA. Non trahunt deorsum, ut talentum plumbi, etc., usque ad ne quis sua virtute confidat se posse vincere mundum, subdit de fide:

5Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? + 5.5 Quis est autem? etc. Determinat quæ fides vincit, scilicet fides Christi. Quasi: Vere per fidem vincit mundum, quia per aliud non vincitur. Fides nostra. Ecce quæ fides vincit, quæ credit verum hominem et verum Deum.

Read all of 1 John 5

Cross References

John 16:33Hæc locutus sum vobis, ut in me pacem habeatis. In mundo pressuram habebitis: sed confidite, ego vici mundum.

1 Corinthians 15:57Deo autem gratias, qui dedit nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Christum.

1 John 3:9Omnis qui natus est ex Deo, peccatum non facit: quoniam semen ipsius in eo manet, et non potest peccare, quoniam ex Deo natus est. + 3.9 Peccatum non facit. Non de omni peccato dicit: Si enim dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus, sed de violatione charitatis, quam qui semen Dei, id est verbum Dei quo renatus est, in se habet, committere non potest. Quoniam semen ipsius est. Verus Filius Patris non potest legem dimittere. Lex Patris est: Diligite invicem.

1 John 5:1Omnis qui credit quoniam Jesus est Christus, ex Deo natus est. Et omnis qui diligit eum qui genuit, diligit et eum qui natus est ex eo. + 5.1 Omnis qui credit. Credit, qui sic vivit quomodo Christus præcepit, aliter et dæmones credunt. Opera autem præter fidem, vel nulla, vel, etiamsi bona videantur, sunt inania, quia sunt præter viam, quæ Christus est. Vere qui diligit Deum, diligit fratrem. Nam qui diligit Deum Patrem, diligit Deum Filium, a Patre genitum, et qui diligit Deum Filium, diligit etiam Dei filios, membra illius capitis.

Revelation 2:7Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo edere de ligno vitæ, quod est in paradiso Dei mei. + 2.7 Qui habet aurem. Cur audiendum? quia perseveranti Christus est lignum vitæ, quia umbraculum et robur et dans fructum, id est corpus et sanguinem et hic et maxime in futuro.

Revelation 2:17Qui habet aurem, audiat quid Spiritus dicat ecclesiis: Vincenti dabo manna absconditum, et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum scriptum, quod nemo scit, nisi qui accipit. + 2.17 Manna. Per manna intellige æternam gloriam de qua omnes dicent. Quid est hoc? Quoniam nec oculus vidit, nec auris audivit I Cor. 2., etc. Et dabo ei. In Daniele scriptum est: Abscisus est lapis sine manibus Dan. 1.. In Proverbiis: Gemma gravissima exspectatio præstolantis Prov. 17.. Idem corpus solidum per ipsum lucidum, candidum virtutibus et spe immortalitatis. Et in calculo. Vel super baptismum adde martyrium, cujus vim non intelligit hypocrita qui pro laude hominum patitur. Scriptum. Quinque litteris, scilicet quinque vulneribus cum quibus ostensum fuit corpus ejus in cruce, quod martyr fuit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 5:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 5:31 John 51 John 5:5 →