The Bible Software
bible.software1 John1 John 5 › 1 John 5:6

1 John 5:6

Hic est, qui venit per aquam et sanguinem, Jesus Christus: non in aqua solum, sed in aqua et sanguine. Et Spiritus est, qui testificatur quoniam Christus est veritas. + 5.6 Hic est, etc. Quia sola fides et confessio divinitatis non sufficit ad salutem et ad viucendum mundum, addit et de humanitate: propterea expressit sanguinem. Spiritus. Id est, humana anima quam emisit in passione; aqua et sanguis, quæ fluxerunt de latere. Hoc fieri non posset, si veram carnis naturam non haberet. Sed et ante passionem, sudor qui factus est sicut guttæ sanguinis ostendit veritatem carnis. Hoc autem quod de latere jam mortui contra naturam aqua sanguis vivaciter fluxit, testabatur quod corpus Domini post mortem melius esset victurum, et mors ejus vitam nobis daret. Quod vero sudor sicut sanguis in terram fluebat, signabat quod suo sanguine Ecclesiam toto orbe lavaret.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

This is he that came by water and blood, even Jesus Christ; not by water only, but by water and blood. And it is the Spirit that beareth witness, because the Spirit is truth.

In Context

5Quis est, qui vincit mundum, nisi qui credit quoniam Jesus est Filius Dei? + 5.5 Quis est autem? etc. Determinat quæ fides vincit, scilicet fides Christi. Quasi: Vere per fidem vincit mundum, quia per aliud non vincitur. Fides nostra. Ecce quæ fides vincit, quæ credit verum hominem et verum Deum.

7Quoniam tres sunt, qui testimonium dant in cælo: Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus: et hi tres unum sunt. + 5.7 Quoniam tres sunt. Per hoc apparel, quod Jesus est veritas, verus Deus, verus homo. Et de utroque habemus certum testimonium, de Deitate quidem per Patrem, et Filium, et Spiritum sanctum: de humanitate per animam, aquam, et sanguinem. Pater dedit testimonium Deitatis quando dixit: Hic est Filius meus dilectus. Ipse Filius dedit, quando in monte transfiguratus est, et potentiam Divinitatis et spem æternæ beatitudinis ostendit. Spiritus sanctus dedit, quando super baptizatum in specie columbæ requievit, vel quando ad vocationem nominis Christi corda credentium implevit.

Read all of 1 John 5

Cross References

Leviticus 17:11quia anima carnis in sanguine est: et ego dedi illum vobis, ut super altare in eo expietis pro animabus vestris, et sanguis pro animæ piaculo sit. + 17.11 Anima carnis. AUG., quæst. 57 in Lev. Aliquid vitale est in sanguine, etc., usque ad cui tantum meritum acquirebat.

Ezekiel 36:25Et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris, et ab universis idolis vestris mundabo vos.

Matthew 26:28Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum.

Luke 22:20Similiter et calicem, postquam cœnavit, dicens: Hic est calix novum testamentum in sanguine meo, qui pro vobis fundetur.

John 3:5Respondit Jesus: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatus fuerit ex aqua, et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. + 3.5 Ex aqua. Ex aqua visibili sacramento, et spiritu, invisibili intellectu, ut symbolum baptismi visibiliter accipiat, et spiritualem intellectum ipsius symboli perficiat. Vel ex aqua visibili et Spiritu sancto.

John 4:14sed aqua quam ego dabo ei, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam. + 4.14 Aqua. Aqua corporalis deorsum fluit, aqua spiritualis sursum salit et secum eos qui eam bibunt in æternam gloriam subvehit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 John 5:6

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 John 5:51 John 51 John 5:7 →