Petri i 1:11
scrutantes in quod vel quale tempus significaret in eis Spiritus Christi: prænuntians eas quæ in Christo sunt passiones, et posteriores glorias: + 1.11 In quod vel, etc. Quod tempus, id est quo anno, vel sub quo principe. Quale, bellicosum vel pacificum, vel quo ordine, per partum virginis, vel quo alio modo. Spiritus Christi. Archangelos et propinquos, vocat spiritus, per quos operatur Dominus, quia Christo sunt subjecti. Posteriores glorias. Duæ sunt glorificationes Domini secundum suscepti hominis formam. Una qua resurrexit a mortuis, et alia qua ascendit in cœlum ante oculos apostolorum. Restat tertia, et ipsa erit in conspectu hominum, cum in majestate venerit ut reddat cuique secundum opera sua.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Genesis 49:10Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est, et ipse erit expectatio gentium. + 49.10 Non auferetur sceptrum de Juda, etc. Tandiu enim ex semine Judæ reges apud Judæos fuerunt, donec Christus ex Virgine nasceretur. Primus enim in gente Judæorum rex alienigena fuit. Herodes, quando jam Christus natus est. Qui ergo negat venisse Christum, ostendat regem de tribu Juda in gente Judæorum.
Psalms 69:1In finem. Psalmus David in rememorationem, quod salvum fecerit eum Dominus. + 69.1 In rememoratione. CAS. Memoria duobus modis, etc., usque ad et spem resurrectionis assumunt. AUG. Vox tribulatorum pro Christo, etc., usque ad primo petentes se adjuvari, malos erubescere. 1
Psalms 88:1Intellectus Ethan Ezrahitæ. 1
Isaiah 9:6Parvulus enim natus est nobis, et filius datus est nobis, et factus est principatus super humerum ejus: et vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. + 9.6 Puer natus est nobis. Non Judæis, nobis, etc., usque ad sed oriri non videntibus non videtur. Principatus super humerum. ID. Dum duceretur ad patibulum, portavit crucem, in qua meruit principatum. ID. Septuaginta: Magni consilii angelus. Quod in Hebræo non habetur, sed nominum majestate perterriti, non ausi sunt de puero dicere, quod aperte Deus appellandus sit. Ideo pro his sex nominibus hoc posuerunt, magni consilii angelus.
Isaiah 52:13[Ecce intelliget servus meus, exaltabitur et elevabitur, et sublimis erit valde. + 52.13 Ecce intelliget: ne dubitetur quis dixerit, qui loquebar ecce adsum: et quod sit brachium Domini, Pater perspicue docet.
Daniel 2:34Videbas ita, donec abscissus est lapis de monte sine manibus: et percussit statuam in pedibus ejus ferreis et fictilibus, et comminuit eos.