Petri i 2:18
Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. + 2.18 Servi subjecti. Hucusque exhortatus est liberos ad subjectionem, nunc servis loquitur, ut et ipsi subjecti sint dominis. Non tantum bonis. Alia translatio: Non tantum bonis et modestis: sed etiam difficilioribus. Dyscolis. Id est indisciplinatis. Schola Græce, Latine locus, in quo ad audiendos magistros liberalium artium conveniebant, unde schola vacatio interpretatur, quia ibi vacabant studiis. Scholastici igitur sunt eruditi. Dyscoli indocti et agrestes. Ecce quomodo supra monebat subdi humanæ creaturæ propter Deum.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Psalms 101:4Quia defecerunt sicut fumus dies mei, et ossa mea sicut cremium aruerunt. + 101.4 Quia defecerunt. CASS. Secunda pars, in qua est flebilis oratio; in qua exponitur, quæ paupertas, quæ tribulatio. Unde clamet, jam aperit. Quia defecerunt. Defecerunt sicut fumus dies mei. AUG. Elato enim Adam dies deficiunt, virtus animi contrahitur. Miseria pium judicem movere potest. Ossa mea sicut cremium aruerunt. Fortes, quorum frixorium sunt, qui scandalizantur, etc., usque ad jam enim frigitur homo, dum timet se arsurum. 1
Proverbs 8:13Timor Domini odit malum: arrogantiam, et superbiam, et viam pravam, et os bilingue, detestor. + 8.13 Arrogantiam. Arrogantiam et superbiam in eis, etc., usque ad sed juxta auditorum libitum sua verba commutant.
Proverbs 11:20Abominabile Domino cor pravum, et voluntas ejus in iis qui simpliciter ambulant.
Galatians 5:22Fructus autem Spiritus est caritas, gaudium, pax, patientia, benignitas, bonitas, longanimitas, + 5.22 Charitas. Caput præmisit, unde membra sequuntur. Non enim bene aliquis gaudet, qui non diligit bonum unde gaudet. Non habet pacem veram cum aliquo, nisi eum diligat. Non est longanimis perseveranter exspectando nisi ferveat diligendo. Non est benignus, nisi diligat cui opitulatur. Non est bonus, nisi diligendo. Non fidelis salubriter, nisi ea fide quæ per dilectionem operatur. Non est mansuetus qui dilectione non moderatur. Non continet se quis ab eo unde turpatur, nisi diligat unde honestatur. Merito ergo charitatem sic sæpe commendat, quasi sola sit præcipienda, quæ non potest haberi sine cæteris, quibus homo efficitur bonus. Gaudium. Puritas conscientiæ. Unde: Non est impiis gaudere, dicit Dominus Isa. 48..
Colossians 3:22Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
Titus 2:9Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,