Titus 2:9
Servos dominis suis subditos esse, in omnibus placentes, non contradicentes,
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Ephesians 5:24Sed sicut Ecclesia subjecta est Christo, ita et mulieres viris suis in omnibus.
Colossians 3:22Servi, obedite per omnia dominis carnalibus, non ad oculum servientes, quasi hominibus placentes, sed in simplicitate cordis, timentes Deum.
1 Peter 2:18Servi, subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis. + 2.18 Servi subjecti. Hucusque exhortatus est liberos ad subjectionem, nunc servis loquitur, ut et ipsi subjecti sint dominis. Non tantum bonis. Alia translatio: Non tantum bonis et modestis: sed etiam difficilioribus. Dyscolis. Id est indisciplinatis. Schola Græce, Latine locus, in quo ad audiendos magistros liberalium artium conveniebant, unde schola vacatio interpretatur, quia ibi vacabant studiis. Scholastici igitur sunt eruditi. Dyscoli indocti et agrestes. Ecce quomodo supra monebat subdi humanæ creaturæ propter Deum.