1 Peter 2:7
Vobis igitur honor credentibus: non credentibus autem lapis, quem reprobaverunt ædificantes: hic factus est in caput anguli, + 2.7 Vobis igitur credentibus est honor non credentibus, etc., quem reprobaverunt ædificantes. Ita reprobatus ab istis sicut ab illis, et ille lapis hic, id est credentibus, est factus in caput anguli, et infidelibus factus est lapis offensionis et petra scandali.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Song of Solomon 5:9Chorus Qualis est dilectus tuus ex dilecto, o pulcherrima mulierum? qualis est dilectus tuus ex dilecto, quia sic adjurasti nos? + 5.9 Qualis est dilectus. Hæc sponsa recolens intima conscientiæ, expavescit, et pigritiam suam accusans ex humilitate ad laborem festinat, dicens: Obsecro, quia sic adjurasti nos fervore divinæ charitatis, quam habes, me quoque fac ardere, et salutari admonitione in ejus amore me confirmes. Apta et præconia virtutum ac potentiæ ejus congrua laude decantans, denuo interrogatur, in qualium mentibus ejus soleant vestigia reperiri.
Haggai 2:7Quia hæc dicit Dominus exercituum: Adhuc unum modicum est, et ego commovebo cælum, et terram, et mare, et aridam.
Matthew 13:44Simile est regnum cælorum thesauro abscondito in agro: quem qui invenit homo, abscondit, et præ gaudio illius vadit, et vendit universa quæ habet, et emit agrum illum. + 13.44 Thesauro abscondito in agro. Thesaurus potest accipi verbum Dei, qui in carne Christi absconditur. Vel Scriptura, in qua reposita est notitia Salvatoris. Vel, duo Testamenta in Ecclesia, pro quorum intelligentia omnibus renuntiatur ut in otio discantur. Terrenis regnum cœlorum similatur, ut per cognita surgat ad incognita animus, et diligat. Abscondit et præ gaudio illius. Ut servetur a malignis spiritibus et laudibus hominum. Sic sit opus in publico, ut intentio maneat occulta.
Mark 12:10Nec scripturam hanc legistis: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli: + 12.10 Lapidem quem reprobaverunt. HIER. Lapis reprobus, quem gessit angulus, conjungens in cœna agnum cum pane, finiens Vetus, Novum inchoans Testamentum, hic præstat mira in oculis nostris.
Luke 20:17Ille autem aspiciens eos, ait: Quid est ergo hoc quod scriptum est: Lapidem quem reprobaverunt ædificantes, hic factus est in caput anguli? + 20.17 Quid est, etc. Quomodo implebitur hæc prophetia? Nisi quia Christus a vobis reprobatus, credituris gentibus est prædicandus, ut in se uno angulari lapide duos condat parietes. Ædificantes. Qui supra coloni, hic ædificantes dicuntur, quia qui plebem ad ferendos fructus excolere, hanc ipsi Domino inhabitatore dignam quasi domum constituere jubebantur.
John 6:68Dixit ergo Jesus ad duodecim: Numquid et vos vultis abire?