1 Peter 2:8
et lapis offensionis, et petra scandali, his qui offendunt verbo, nec credunt in quo et positi sunt. + 2.8 Et lapis offensionis. Cum Christus sit lapis in quo sustententur et tuti quiescant boni, incredulis erit causa offensionis in præsenti non credentibus in eum et ideo cadentes sunt de vitio in vitium. Est in futuro petra scandali, quia ad illum lapidem Christum quem tanquam humilem conculcaverunt, collidentur gressus eorum, et cadent in ignem æternum qui paratus est diabolo et angelis ejus. Offendunt verbo. Offendit verbo qui eo quod verbum audivit; offendit animo, dum quod audivit, non credit, cujus stultitiam exaggerat. Nec credunt in quo positi sunt: per naturam ad hoc sunt facti homines, ut credant Deo et voluntati ejus obtemperent.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Job 23:14Cum expleverit in me voluntatem suam, et alia multa similia præsto sunt ei. + 23.14 Cum expleverit. Explet in me voluntatem suam, quia multis me percussionibus affligit. Sed multa similia præsto sunt ei, quia si ferire cogitat, adhuc invenitur, ubi plaga crescat.
Isaiah 57:14Et dicam: Viam facite, præbete iter; declinate de semita, auferte offendicula de via populi mei. + 57.14 Et dicam ego Christus scilicet apostolis, Viam feci, bene prædicando, præbete iter in exemplum eis bene operando; auferte offendicula per baptismum peccata abluendo, idolorum cultum prædicatione amovendo.
Romans 9:22Quod si Deus volens ostendere iram, et notum facere potentiam suam, sustinuit in multa patientia vasa iræ, apta in interitum, + 9.22 Sustinuit. Sustinet Deus malos ut ordinate disperdat; et utitur illis tanquam instrumento ad salutem bonorum. Nullum enim Deus, vel angelorum, vel hominum crearet, quem malum futurum esse præsciret, nisi pariter nosset eos, quibus bonorum usibus commodaret.
1 Corinthians 1:23nos autem prædicamus Christum crucifixum: Judæis quidem scandalum, gentibus autem stultitiam,
1 Thessalonians 5:9quoniam non posuit nos Deus in iram, sed in acquisitionem salutis per Dominum nostrum Jesum Christum,
2 Peter 2:3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur: quibus judicium jam olim non cessat: et perditio eorum non dormitat.