Petri i 3:17
Melius est enim benefacientes (si voluntas Dei velit) pati, quam malefacientes. + 3.17 Melius est. BEDA. Ita debetis calumniatores pati et confundere, etc., usque ad removetur et æternæ ultioni præparatur.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
For it is better, if the will of God be so, that ye suffer for well doing, than for evil doing.
In Context
Cross References
Matthew 26:39Et progressus pusillum, procidit in faciem suam, orans, et dicens: Pater mi, si possibile est, transeat a me calix iste: verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu. + 26.39 Si possibile est. Hoc non pro timore, sed pro misericordia, ne Judæi, qui excusationem ignorantiæ non habent, non occidant; unde ait: iste, id est populi Judæorum non simpliciter calix: Si possibile est, ut sine interitu Judæorum credant gentiles, passionem recuso. Sin autem illi excæcandi sunt ut gentes intrent, fiat non mea, sed tua voluntas. Non sicut ego volo. AUG. Transfigurat in se suos, qui nihil aliud vult quam Pater, ut ibi: Esurivi et dedistis mihi manducare. Et quid me persequeris? Docet autem eos privatam voluntatem corrigere et dirigere juxta divinam. AMBR. Hominem quem veritate corporis demonstrabat, æquabat affectu, ut diceret: Sed non sicut ego volo, sed sicut tu. Suscepit voluntatem meam, suscepit tristitiam meam. Confidenter tristitiam nomino qui crucem prædico.
Acts 21:14Et cum ei suadere non possemus, quievimus, dicentes: Domini voluntas fiat.
1 Peter 2:20Quæ enim est gloria, si peccantes, et colaphizati suffertis? sed si bene facientes patienter sustinetis, hæc est gratia apud Deum.
1 Peter 4:15Nemo autem vestrum patiatur ut homicida, aut fur, aut maledicus, aut alienorum appetitor.