The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 1 › Romans 1:4

Romans 1:4

qui prædestinatus est Filius Dei in virtute secundum spiritum sanctificationis ex resurrectione mortuorum Jesu Christi Domini nostri: + 1.4 Qui prædestinatus est. AUG., Tract. 105 in Joan. Prædestinata est ista humanæ naturæ tanta et tam celsa et summa subvectio, ut quo attolleretur, altius non haberet: sicut pro nobis ipsa divinitas, quousque se deponeret, humilius non habuit, quam suscepta natura hominis cum infirmitate carnis usque ad mortem crucis. AUG., lib. I de Prædest. sanct., c. 15. Est etiam præclarissimum lumen prædestinationis et gratiæ ipse mediator Dei et hominum homo Christus Jesus, etc., usque ad ut qui futurus erat secundum carnem filius David, esset in virtute Filius Dei. Mortuorum Jesu Christi. Christi pro ejus vel suorum, proprium nomen pro pronomine posuit more Hebraico, quæ locutio in Scripturis præcipue veteribus est usitatissima, ut: Fecit Moyses sicut præcepit Dominus Moysi. CHRYS. Hoc est, non nos hoc virtute nostra præstitimus, quod apostoli simus, neque enim nostris multis sudoribus ac laboribus hanc dignitatem sortiti sumus, sed gratiam invenimus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And declared to be the Son of God with power, according to the spirit of holiness, by the resurrection from the dead:

In Context

3de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, + 1.3 Qui factus est ei. Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de virgine, id est natus. Impietati hæreticorum occurritur, qui obtuso corde capitulum hoc intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt. Addendo ergo, secundum carnem, divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia. AUG. Qui erat, etc., usque ad ut carnalibus congruenter appareret, indutum. ID. Expos. in hanc epist. Christus ergo una persona est geminæ substantiæ: nec tamen Deus et homo pars hujus personæ dici potest: alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit.

5per quem accepimus gratiam, et apostolatum ad obediendum fidei in omnibus gentibus pro nomine ejus, + 1.5 In omnibus gentibus. Non solum Judæis, cum quibus (quia sine lege vocati) non debent sub lege agere. Pro nomine ejus. Pro ejus gloria, non nostra sicut vos facitis.

Read all of Romans 1

Cross References

Luke 18:31Assumpsit autem Jesus duodecim, et ait illis: Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per prophetas de Filio hominis: + 18.31 Assumpsit. Prævidens ex passione sua discipulos perturbandos, prædicit et passionis pœnam, et resurrectionis gloriam, ut cum morientem cernerent, resurrecturum non dubitarent. Et consummabuntur. In hoc ostendit quidquid prophetæ prædixerunt ad suæ dispensationis mysterium intendisse. In quo percutit hæreticos, qui dicunt Christum legi et prophetis contrarium prædicasse, et alium Veteris, alium Novi esse Deum Testatamenti. Confutat etiam paganorum dementiam, quia ejus crucem derident cum proximæ suæ passionis, et tempus quasi futurorum præscius ostendit, et locum quasi mortem non timens adiit.

John 2:18Responderunt ergo Judæi, et dixerunt ei: Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? + 2.18 Quod signum ostendis nobis, quia hæc facis? Respondit. Quia signum quærunt quare solita commercia de templo ejicit? et ait: Solvite. Quasi dicat: Quia hoc templum significat templum corporis in quo nulla est macula et merito hoc figurale purgo, qui illud ab hominibus morte solutum divina potentia suscitare queo.

Acts 2:32Hunc Jesum resuscitavit Deus, cujus omnes nos testes sumus.

Acts 4:10notum sit omnibus vobis, et omni plebi Israël, quia in nomine Domini nostri Jesu Christi Nazareni, quem vos crucifixistis, quem Deus suscitavit a mortuis, in hoc iste astat coram vobis sanus.

Acts 13:33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Jesum, sicut et in psalmo secundo scriptum est: Filius meus es tu, ego hodie genui te.

Romans 1:3de Filio suo, qui factus est ei ex semine David secundum carnem, + 1.3 Qui factus est ei. Qui factus secundum carnem, opere sancti Spiritus de virgine, id est natus. Impietati hæreticorum occurritur, qui obtuso corde capitulum hoc intelligentes, Christum tantum hominem accipiunt. Addendo ergo, secundum carnem, divinitati suam dignitatem reservavit, in qua Christus Dei Verbum est, per quem facta sunt omnia. AUG. Qui erat, etc., usque ad ut carnalibus congruenter appareret, indutum. ID. Expos. in hanc epist. Christus ergo una persona est geminæ substantiæ: nec tamen Deus et homo pars hujus personæ dici potest: alioquin Filius Dei, antequam formam servi susciperet, non erat totus, et crevit cum homo divinitati ejus accessit.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 1:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 1:3Romans 1Romans 1:5 →