The Bible Software
bible.software › Petri i › Petri i 3 › Petri i 3:19

Petri i 3:19

In quo et his, qui in carcere erant, spiritibus veniens prædicavit: + 3.19 In carcere. ID. Qui habent sensum obscuratum tenebris, merito etiam in hac vita dicuntur carcere inclusi, et in hoc interiori carcere mentis operibus injustis gravantur, donec carne soluti in exteriores tenebras projiciantur æternæ damnationis. Habent et justi hic carcerem, sed tribulationum, reprobi vero vitiorum.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

By which also he went and preached unto the spirits in prison;

In Context

18Quia et Christus semel pro peccatis nostris mortuus est, justus pro injustis, ut nos offerret Deo, mortificatus quidem carne, vivificatus autem spiritu. + 3.18 Offerret Deo. ID. Quia etiam tunc si qui ad prædicationem Domini (quam per vitam fidelium prætendebant) credere voluissent, ipsos offerre Deo Patri gaudebat. Si qui autem detrahebant de bonis quasi de malefactoribus, imminente diluvio confundebantur.

20qui increduli fuerant aliquando, quando exspectabant Dei patientiam in diebus Noë, cum fabricaretur arca: in qua pauci, id est octo animæ, salvæ factæ sunt per aquam. + 3.20 Quando exspectabant Dei patientiam. Cum patientia Dei invitaret illos ad pœnitentiam, parcens illis per centum annos quibus Nœ ædificabat arcam, per quam ostendebatur quid futurum esset in mundo. Ipsi ergo non utebantur patientia Dei ad pœnitentiam, sed exspectabant eam quasi esset duratura semper. Nœ. Nœ interpretatur requies, et significat Christum qui dat suis fidelibus requiem animarum. Cum fabricaretur arca. BEDA. Sicut arca fabricata est de lignis levigatis, sic Ecclesia de collectione fidelium animarum: et sicut pereunte mundo pauci salvi facti sunt per aquam: sic ad comparationem pereuntium parvus est electorum numerus, quia angusta est via quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam.

Read all of Petri i 3

Cross References

Isaiah 42:7ut aperires oculos cæcorum, et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris. + 42.7 Vinctum. Funibus peccatorum: in Evangelio, quem Satanas vinxerat Dominus solvit.

Isaiah 61:1[Spiritus Domini super me, eo quod unxerit Dominus me; ad annuntiandum mansuetis misit me, ut mederer contritis corde, et prædicarem captivis indulgentiam, et clausis apertionem; + 61.1 Spiritus Domini HIER. Christus secundum humanitatem qui supra dixerat, Ego Dominus, in tempore congregabo eos, etc. Quod unxerit me: oleo lætitiæ, abundantia gratiæ. ID. Hæc unctio in baptismate completa est, quia Spiritus Domini in specie columbæ descendit, et mansit in illo. Ad annuntiandum. Septuaginta: Ad evangelizandum pauperibus. Apertionem, scilicet resolutionem; sic enim Symmachus apertius transtulit.

1 Peter 4:6Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est: ut judicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum in spiritu. + 4.6 Propter hoc enim et mortuis evangelixatum est. BEDA. Tanta cura est Deo nos mortificari carne, etc., usque ad ut ratio ipsorum damnet mala in impiis.

Revelation 20:7Et cum consummati fuerint mille anni, solvetur Satanas de carcere suo, et exibit, et seducet gentes, quæ sunt super quatuor angulos terræ, Gog, et Magog, et congregabit eos in prælium, quorum numerus est sicut arena maris. + 20.7 De carcere. Id est, de cordibus reproborum, in quibus modo ligatus est, ne pro velle sæviat. Magog. Id est detectos, id est omnes persecutores diabolum in se tegentes, et tandem ad apertam persecutionem procedentes. Vel ad litteram has duas gentes prius seducet, et per eas ad alios procedet. Et circumierunt castra sanctorum, id est eosdem sanctos in virtutibus munitos et unanimes in hoc bello.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Petri i 3:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Petri i 3:18Petri i 3Petri i 3:20 →