Petri i 3:6
Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
5Sic enim aliquando et sanctæ mulieres, sperantes in Deo, ornabant se, subjectæ propriis viris.
Cross References
Genesis 18:15Negavit Sara, dicens: Non risi, timore perterrita. Dominus autem: Non est, inquit, ita: sed risisti. + 18.15 Non risi , etc. AMBR. Vel ideo negavit se risisse, quia ignoravit; ideo risit, quia prophetavit.
Isaiah 57:11Pro quo sollicita timuisti, quia mentita es, et mei non es recordata, neque cogitasti in corde tuo? Quia ego tacens et quasi non videns, et mei oblita es.
Matthew 26:69Petrus vero sedebat foris in atrio: et accessit ad eum una ancilla, dicens: Et tu cum Jesu Galilæo eras. + 26.69 Una ancilla. Cur prima ancilla prodit cum viri magis poterant cognoscere, nisi ut iste sexus ostendatur in necem Domini peccasse: et per passionem redemptus. Et ideo, mulier prima rerurrectionis mysterium accepit: et mandata custodivit, ut veterem prævaricationis aboleret errorem. Sicut per feminam hostis antiquus primum parentem seduxit, ita per mulierem ad magistrum negandum quem Christum Filium Dei confessus fuerat, principem Ecclesiæ compellit.
Acts 4:19Petrus vero et Joannes respondentes, dixerunt ad eos: Si justum est in conspectu Dei vos potius audire quam Deum, judicate. + 4.19 Petrus vero, etc. RAB. Qui estis judices, vestrum facite officium, non sermonem pravum proferendo, sed juste judicando. Ecce plenum frumentum in spica invenitur: quod ante quasi in herba flectebatur.
Galatians 4:22Scriptum est enim: Quoniam Abraham duos filios habuit: unum de ancilla, et unum de libera. + 4.22 Scriptum est, etc. Complures habuit, sed de duobus tantum Scriptura specialiter singula exsequitur, innuens aliquid egregium in his præfigurari. Unum de ancilla et unum, etc. Nec hoc frustra distinxit: uterque quidem natus est de Abraham, sed de diversa operatione. Quia qui de ancilla secundum carnis naturam, qua juvencula de sene solet concipere. Qui de libera, non secundum vim carnis, ut vetula sterilis de vetulo, sed per operationem Dei, qui promisit. Illum ergo genuit, demonstrans consuetudo naturam. Illum vero dedit promissio, significans gratiam. Ibi humanus usus ostenditur, hic divinum beneficium commendatur.