The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 3 › 1 Peter 3:7

1 Peter 3:7

Viri similiter cohabitantes secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes honorem, tamquam et cohæredibus gratiæ vitæ: ut non impediantur orationes vestræ. + 3.7 Viri. Quasi dicat: sicut præcepi uxoribus, ut per sanctam conversationem suam lucrifaciant maritos, et serviant illis, similiter præcipio vobis, o viri, ut per vestram conversationem lucrifiant mulieres, et custodite eas, vos dico cum illis, reddendo debitum, cohabitantes. Et hoc secundum conscientiam, non in passionibus desiderii, sed sicut Deum intelligimus velle, scilicet ut generetis filios in cultum unius Dei, vos dico impertientes honorem vasculo muliebri, quasi infirmiori, et in vestibus, et in aliis necessariis eis providentes: et si aliquando placet illis a coitu cessare, impendite honorem, quia infirmiores sunt. Impendite etiam tanquam cohæredibus gratiæ in præsenti datæ a Deo, et vitæ dandæ in futuro, vel vitæ pro gratia dandæ.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Likewise, ye husbands, dwell with them according to knowledge, giving honour unto the wife, as unto the weaker vessel, and as being heirs together of the grace of life; that your prayers be not hindered.

In Context

6Sicut Sara obediebat Abrahæ, dominum eum vocans: cujus estis filiæ benefacientes, et non pertimentes ullam perturbationem.

8In fine autem omnes unanimes, compatientes fraternitatis amatores, misericordes, modesti, humiles:

Read all of 1 Peter 3

Cross References

Genesis 2:23Dixitque Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea: hæc vocabitur Virago, quoniam de viro sumpta est.

Proverbs 5:15Bibe aquam de cisterna tua, et fluenta putei tui; + 5.15 Bibe aquam. Docet ab hæreticis cavendum et custodiæ Scripturarum ac lectioni attendendum: scientiam, inquit, quam aliis prædicas, ipse serva, et tui rigatione sermonis infundere.

Matthew 5:23Si ergo offers munus tuum ad altare, et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te: + 5.23 Si ergo offers munus tuum. Explanat ampliorem justitiam ostendendo quod si non licet fratri irasci, multo minus in animo retinere quod in odium quærat converti. Si quidquam mali contra proximum in animo habemus, Deo placite offerre non possumus. Si ergo offers. Secundum litteram hoc absurdum est. Est ergo in interiori templo altare, id est fides, cui quodlibet munus, id est, psalmus, hymnus, oratio, et hujusmodi, nisi sit innixum non est Deo placiturum. Et ibi, etc., id est, cum in corde (quod est templum interius) tale munus oblaturus es, si in mentem venerit quod frater tuus habet aliquid adversum te, quem tu læsisti. Si enim ipse te læsit, non ipse, sed tu habes adversus eum: nec tunc oportet te veniam petere, sed dare sicut vis tibi dimitti.

Matthew 19:3Et accesserunt ad eum pharisæi tentantes eum, et dicentes: Si licet homini dimittere uxorem suam, quacumque ex causa? + 19.3 Et accesserunt. Quasi complexione capiatur. Si diceret: Dimittenda est quacunque ex causa, et ducenda alia: pudicitiæ prædicator contra se facit. Si dicit non est dimittenda, contra doctrinam Moysi et Dei facit. Ideo responsum temperat naturalem legem, primamque Dei sententiam secundo opponens, quæ non voluntate Dei, sed peccantium necessitate concessa est.

1 Corinthians 7:3Uxori vir debitum reddat: similiter autem et uxor viro.

Ephesians 3:6gentes esse cohæredes, et concorporales, et comparticipes promissionis ejus in Christo Jesu per Evangelium: + 3.6 Per Evangelium, etc. Per prædicationem cognitum est donum Dei, quod Deus dat gentibus juxta operationem virtutis suæ: qua suscitavit Christum, in quo omnes sunt salvi sine operibus legis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 3:7

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 3:61 Peter 31 Peter 3:8 →