1 Peter 4:8
Ante omnia autem, mutuam in vobismetipsis caritatem continuam habentes: quia caritas operit multitudinem peccatorum. + 4.8 Charitatem continuam habentes. ID. Qui per charitatem proximum monet, increpat, etc., usque ad quamvis in publicum non semper ostendi, potest.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
9Hospitales invicem sine murmuratione.
Cross References
Proverbs 12:16Fatuus statim indicat iram suam; qui autem dissimulat injuriam callidus est. + 12.16 Fatuus, etc. Qui in præsenti desiderat ulcisci, fatuus est; qui autem pro Domino contemnit, sapiens est. Qui autem dissimulat: non sic vult occultari, ut duret, sed omnino deleatur; est enim natura iræ ut prolata, magis ferveat; occultata, languescat.
Proverbs 18:13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum. + 18.13 Qui prius respondet quam audiat. Qui prius magister esse desiderat, quam discat, stultitiæ noxam non declinat. Qui judicare proximorum facta, prius quam utriusque plene causam noverit, inordinate festinat, se dignum confusione monstrat.
Colossians 3:14Super omnia autem hæc, caritatem habete, quod est vinculum perfectionis: + 3.14 Charitatem. Ipsa est enim eminentior via quæ supereminet scientiæ et omnibus præceptis. Hæc est vestis Domini inconsutilis desuper contexta. Inconsutilis ne aliquando dissutilis, quæ ad unum pervenit, quia charitas in unum omnes colligit.
1 Thessalonians 4:9De caritate autem fraternitatis non necesse habemus scribere vobis: ipsi enim vos a Deo didicistis ut diligatis invicem.
1 Timothy 1:5Finis autem præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta. + 1.5 Finis autem. In fide est ædificatio Dei, quia ex fide est spes, et inde charitas, quæ est adimpletio legis. Vel sic construe: Quidam docent et intendunt fabulis et genealogiis, sed finis et impletio legis est charitas, quare non est opus aliis. Præcepti. Dicitur præcepti, pro præceptorum, quorum impletio est dilectio Dei et proximi. Unde: In his duobus mandatis tota lex pendet et prophetæ Matth. 22.. AUG., in psal. 31. Finis dicitur terminus, etc., usque ad cupiditas ergo refrenetur, charitas excitetur. Conscientia bona. Conscientia pro spe. Ille enim ad id quod diligit se perventurum desperat, cui malæ conscientiæ serupulus inest. Et fide non ficta. Vel, non fictili et fragili, vel, in qua non quisque sibi quodlibet fingit, sed catholica duntaxat.
James 5:12Ante omnia autem, fratres mei, nolite jurare, neque per cælum, neque per terram, neque aliud quodcumque juramentum. Sit autem sermo vester: Est, est: Non, non: ut non sub judicio decidatis.