1 Peter 4:7
Omnium autem finis appropinquavit. Estote itaque prudentes, et vigilate in orationibus. + 4.7 Omnium. Quia dixerat in judicio judicandos vivos et mortuos, ne quis blandiretur sibi de longinquitate futuri judicii, consulte admonet, quia etsi incertus adventus est extremi discriminis, tamen certum est omnibus quod in hac vita diu subsistere nequimus. Vigilate in orationibus. BEDA. Ne animus aliquid cogitet præter id solum quod precatur. Cum ad orandum stamus, omnis carnalis cogitatio absistat, intentio cordis sincera Deum non sono vocis, sed sensu animi oret.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
But the end of all things is at hand: be ye therefore sober, and watch unto prayer.
In Context
Cross References
Ecclesiastes 7:2Melius est nomen bonum quam unguenta pretiosa, et dies mortis die nativitatis. + 7.2 Melius est nomen bonum. HIER. Memoria bonorum operum, quæ delectet auditorum corda, sicut nares unguenta: Unde, Memoria justorum in laude, nomen impiorum putrescet. Et dies. Hoc est, Melius est miseræ vitæ tormenta, et tribulationes, et labores moriendo evadere, quam ad hæc nasci et sustinere.
Ezekiel 7:2Et tu, fili hominis, hæc dicit Dominus Deus terræ Israël: [Finis venit: venit finis super quatuor plagas terræ.
Matthew 24:13qui autem perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.
Matthew 25:13Vigilate itaque, quia nescitis diem, neque horam. + 25.13 Vigilate. Videlicet ut testimonium bonæ conscientiæ nobis præparemus, ne cum fatuis virginibus foris remaneamus. Nescitis diem neque horam. Non solum diem judicii, sed diem mortis cujusque, vel horam in qua qui paratus invenitur, et tunc paratus invenietur. Et quia paratos nos invenire desiderat, subjicit aliam de eadem re parabolam.
Mark 13:33Videte, vigilate, et orate: nescitis enim quando tempus sit.
Luke 21:34Attendite autem vobis, ne forte graventur corda vestra in crapula, et ebrietate, et curis hujus vitæ, et superveniat in vos repentina dies illa: