The Bible Software
bible.software1 Peter1 Peter 5 › 1 Peter 5:2

1 Peter 5:2

pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes non coacte, sed spontanee secundum Deum: neque turpis lucri gratia, sed voluntarie: + 5.2 Non coacte. Nolite prædicare Evangelium, ut de Evangelio vivere possitis, sed spontanee secundum Deum, id est tantum intuitu supernæ mercedis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Feed the flock of God which is among you, taking the oversight thereof, not by constraint, but willingly; not for filthy lucre, but of a ready mind;

In Context

1Seniores ergo, qui in vobis sunt, obsecro, consenior et testis Christi passionum: qui et ejus, quæ in futuro revelanda est, gloriæ communicator: + 5.1 Seniores. Cum supra distincte monuisset liberos et servos, viros et ipsas mulieres, post interpositam communem exhortationem, sic alloquitur senes et juvenes.

3neque ut dominantes in cleris, sed forma facti gregis ex animo.

Read all of 1 Peter 5

Cross References

2 Kings 12:6Igitur usque ad vigesimum tertium annum regis Joas, non instauraverunt sacerdotes sartatecta templi. + 12.6 Igitur usque. ID. Ante adventum Christi licet doctrina legis in gente Judæa fuerit, tamen per doctorum negligentiam in multis corrumpebatur, donec veniret ipse qui legem dedit, et per sanctæ Trinitatis fidem decalogum in Mosi et prophetarum scriptis spiritualiter observandum doceret.

Song of Solomon 1:8Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. + 1.8 Equitatui. Sicut priorem populum de Ægyptiaca servitute liberavi, sic te de persequentium manibus liberabo, elidens Pharaonem, si te sponsam meam cognoveris, liberans a servitute diaboli, in fonte baptismatis passione rubricati, submerso ibidem auctore peccati. Equitatui meo. Quia Dominus non vult Ecclesiam ignorare seipsam, sed diligenter attendere quid donorum acceperit, quid pati debeat, consequenter post comminationem blanditur ei, quasi dicat: Si vis intelligere quomodo te scire debeas, intellige cui te comparaverim, et tunc cognosces te talem per beneficia mea tibi collata, quæ turbari non debeas. Equitatui. Eques, sponsus, dicente propheta: Et salus ejus equitatio Habac 3.. Quantum ergo differt meus equitatus ab equis Pharaonis, tantum melior es omnibus aliis filiabus. Sicut ille populus supervenientibus curribus Pharaonis perterritus est, sed cœlesti protectione salvatus, et per aquas submersis hostibus in terram promissionis introductus est: sic unda mortis, quæ cunctis occursura est mortalibus, pravos rapit in interitum, piis reserat iter ad salutem, et cætera omnia, quæ ibi corporaliter, hic complentur spiritualiter. Dubitantem benigne increpat, et ne desperet in sequenti fideli amore viriliter confortat, ubi Pharaonis curribus comparat. In curribus Pharaonis. Id est in tempore curruum. Et nota superbiam: Pharao, elidens vel dissipans interpretatur. Nec oportet ut vagari incipias, cum me consolatorem habeas, et prælatos quibus innitaris, per quos subsistas.

Isaiah 40:11Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit; fœtas ipse portabit. + 40.11 Gregem suum, etc. Nunc contemplatione, in futuro ipsa visione: nunc docendo, postea salvando vel satiando. Fetas. Doctores filios quotidie Deo parturientes.

Isaiah 63:11Et recordatus est dierum sæculi Moysi, et populi sui. Ubi est qui eduxit eos de mari cum pastoribus gregis sui? Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui; + 63.11 Moysi. Quia non est alius qui orat pro eis. Ubi est, etc. Propheta videns populi sui abjectionem, miseriam et afflictionem jam imminentem propter Filii Dei negationem, condolendo exclamat, dicens: Ubi est? quasi dicat: Clementia Omnipotentis. Ubi est qui posuit? Moysi scilicet, quia orante Moyse, tulit Dominus de spiritu ejus et dedit septuaginta viris.

Jeremiah 8:10Propterea dabo mulieres eorum exteris, agros eorum hæredibus, quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur: a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium. + 8.10 Propterea dabo. ID. Receperunt mercedem suam, et qui verbum Domini abjecerunt, ipsi abjecti sunt.

Jeremiah 13:20Levate oculos vestros et videte, qui venitis ab aquilone: ubi est grex qui datus est tibi, pecus inclytum tuum?

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Peter 5:2

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Peter 5:11 Peter 51 Peter 5:3 →