Acts 8:1
Facta est autem in illa die persecutio magna in ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ præter Apostolos. + 8.1 In illa die. RAB. Qua Stephanus occisus est, non quia tunc solum facta, sed quia ab illa die cœpit persecutio magna, occiso uno de principibus Ecclesiæ. Ecclesia. Collectio vel congregatio, sive vocatio. Dispersi sunt. Hoc est quod Dominus præcepit: Cum persequentur vos in civitate ista, fugite in aliam Matth. 10.. Ejus enim nutu gerebatur: ut occasione tribulationis fieret seminarium Evangelii.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 10:28Dixitque Pharao ad Moysen: Recede a me, et cave ne ultra videas faciem meam: quocumque die apparueris mihi, morieris.
Daniel 3:16Respondentes Sidrach, Misach, et Abdenago, dixerunt regi Nabuchodonosor: Non oportet nos de hac re respondere tibi.
Daniel 6:23Tunc vehementer rex gavisus est super eo, et Danielem præcepit educi de lacu: eductusque est Daniel de lacu, et nulla læsio inventa est in eo, quia credidit Deo suo.
Matthew 10:25sufficit discipulo ut sit sicut magister ejus, et servo, sicut dominus ejus. Si patremfamilias Beelzebub vocaverunt, quanto magis domesticos ejus? + 10.25 Si patrem familias. Ostendit calumnias suas, ut suo exemplo ferant injurias. Unde dixit: Sufficit diei malitia sua. Beelzebub. Beel ipse est Bel, Zebub, musca. etc., usque ad vir muscarum, sive habens muscas.
Matthew 23:34Ideo ecce ego mitto ad vos prophetas, et sapientes, et scribas, et ex illis occidetis, et crucifigetis, et ex eis flagellabitis in synagogis vestris, et persequemini de civitate in civitatem: + 23.34 Sapientes. Qui sciunt quem proferant sermonem. Scribas. In lege peritos.
John 4:39Ex civitate autem illa multi crediderunt in eum Samaritanorum, propter verbum mulieris testimonium perhibentis: Quia dixit mihi omnia quæcumque feci.