The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 2 › Thessalonicenses i 2:8

Thessalonicenses i 2:8

Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

So being affectionately desirous of you, we were willing to have imparted unto you, not the gospel of God only, but also our own souls, because ye were dear unto us.

In Context

7Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos. + 2.7 Possemus vobis, etc. Intantum gravat pseudoapostolorum causam ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos quibus nec facultas erat, nec pudor poscendi. Apostolicæ autem potestatis debitum vocat onus, propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebant. Filios suos. Alienos filios quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore: proprios vero, ex dilectione.

9Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei.

Read all of Thessalonicenses i 2

Cross References

Luke 7:2Centurionis autem cujusdam servus male habens, erat moriturus: qui illi erat pretiosus.

Romans 1:11Desidero enim videre vos, ut aliquid impertiar vobis gratiæ spiritualis ad confirmandos vos: + 1.11 Desidero enim. Ut quæ verbis suadere non poterat, præsens suaderet virtute miraculorum.

Romans 10:1Fratres, voluntas quidem cordis mei, et obsecratio ad Deum, fit pro illis in salutem. + 10.1 Et obsecratio. Voluntas enim, ut ad vera credenda moveatur non sibi sufficit, nisi per gratiam Deus sibi opituletur, unde: Nemo venit ad me, nisi cui datum fuerit a Patre meo Joan. 4..

2 Corinthians 6:1Adjuvantes autem exhortamur ne in vacuum gratiam Dei recipiatis. + 6.1 Ne in vacuum. Gratia Dei est remissio peccatorum, quam in vanum recipit, qui non vult se exercere in operibus bonis, vel qui in legalibus confidit.

2 Corinthians 12:15Ego autem libentissime impendam, et super impendar ipse pro animabus vestris: licet plus vos diligens, minus diligar. + 12.15 Et superimpendar, etc. Perfecta quidem charitas hæc est, ut quidem paratus sit etiam pro fratribus mori. Sed nunquid mox ut nascitur? Cum fuerit nata, nutritur: cum fuerit nutrita, roboratur: cum fuerit roborata, perficitur: cum ad perfectionem venerit, dicit: Cupio dissolvi, et esse cum Christo.

Philippians 1:8Testis enim mihi est Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi. + 1.8 Cupiam omnes vos, etc. Id est intimo amore Christi, ut ab eo perfecte diligamini, vel eo affectu diligatis Deum et proximos, quo Christus qui animam posuit. Vel hoc refertur ad id quod supra dixit, se desiderare eos esse socios gaudii sui. Et determinat quomodo, scilicet amore Christi, non humano, ut participes habeat in Deo.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 2:8

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 2:7Thessalonicenses i 2Thessalonicenses i 2:9 →