The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 5 › Thessalonicenses i 5:18

Thessalonicenses i 5:18

In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. + 5.18 In Christo. Est ostensa voluntas Dei, quia hæc fuerunt in Christo, in quo nihil Deo displicuit. Spiritum nolite. Quia voluntas Dei est facere hæc omnia, vos majores qui habetis per Spiritum sanctum, donum intelligentiæ, nolite illud abscondere, quo merito et vos perderetis. Vos subditi prophetias illorum nolite spernere, tamen non omnia indiscrete accipiatis, sed probate, id est ratione discutite, et quod bonum invenitur tenete. Spiritum nolite exstinguere, id est: Si cui Spiritus sanctus ad aurem quid revelat, noli prohibere loqui quod sentit. Spiritum sanctum qui datus est nobis, non quantum in se, sed in nobis, exstinguimus, dum peccando fugamus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

In every thing give thanks: for this is the will of God in Christ Jesus concerning you.

In Context

17Sine intermissione orate.

19Spiritum nolite extinguere.

Read all of Thessalonicenses i 5

Cross References

Job 1:21et dixit: Nudus egressus sum de utero matris meæ, et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est. Sit nomen Domini benedictum. + 1.21 Nudus egressus sum. Nudum me huc intrantem terra protulit, nudum me hinc exeuntem terra recipiet. Consolatio ex conditione rerum, quod propria non perdidit, sed accepta et relinquenda recolit: tempus quo necdum ista habuit prævidet qualis exiturus. Consolatur etiam se ex justitia Dei. De utero matris meæ. Mater Christi Synagoga est, quæ in se eum opertum littera tenuit, nec nudum in deitate vidit, sed ab ea nudus ad Gentes venit. Ecce Joseph, quem purum hominem credens Synagoga, adulterino complexu eum constringere voluit: cui tegmen litteræ reliquit, et se conspicuum Gentibus præbuit. Sed nudus revertetur, cum in fine mundi reliquiis Isræl Deus innotescet. Dominus dedit. Judæa dum venturum credidit, abstulit, cum ipsa venientem contempsit. Sicut Domino placuit. Cum turbamur, ad judicium Dei recurrere debemus, et majores laudes reddere, quia pulsari verius nos novimus.

Ephesians 5:20gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Jesu Christi Deo et Patri,

Colossians 3:17Omne, quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in nomine Domini Jesu Christi, gratias agentes Deo et Patri per ipsum. + 3.17 Omne quodcunque. Quia præcepit supra Deum laudari in corde, nunc et in verbis et in factis nomen Dei laudari, et exaltari hortatur: ut sic verba nostra et opera careant reprehensione, ut magnificetur Dominus, cujus magisterio invituperabiles sunt discipuli. Omnia. Non solum quæ facitis in verbo vel opere, sed omnia, etiam cogitationes, et si qua sunt alia. Vel quidquid facitis, facite omne, id est perfectum, Deo attribuendo, et hoc est, facientes in nomine. Gratias agentes. Tunc vere agimus gratias Deo per Christum, si modum præceptorum ejus custodiamus.

Hebrews 13:15Per ipsum ergo offeramus hostiam laudis semper Deo, id est, fructum labiorum confitentium nomini ejus. + 13.15 Per ipsum ergo. Qui est nobis via, a quo sumimus exemplum, ad martyrium curramus. Confidentium. AUG. Ergo qui timetis Dominum, laudate eum, etc., usque ad cujus invisibilis sacrificii illud visibile sacrum signum erat.

1 Peter 4:2ut jam non desideriis hominum, sed voluntati Dei, quod reliquum est in carne vivat temporis.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 5:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 5:17Thessalonicenses i 5Thessalonicenses i 5:19 →