The Bible Software
bible.software › Thessalonicenses i › Thessalonicenses i 5 › Thessalonicenses i 5:19

Thessalonicenses i 5:19

Spiritum nolite extinguere.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Quench not the Spirit.

In Context

18In omnibus gratias agite: hæc est enim voluntas Dei in Christo Jesu in omnibus vobis. + 5.18 In Christo. Est ostensa voluntas Dei, quia hæc fuerunt in Christo, in quo nihil Deo displicuit. Spiritum nolite. Quia voluntas Dei est facere hæc omnia, vos majores qui habetis per Spiritum sanctum, donum intelligentiæ, nolite illud abscondere, quo merito et vos perderetis. Vos subditi prophetias illorum nolite spernere, tamen non omnia indiscrete accipiatis, sed probate, id est ratione discutite, et quod bonum invenitur tenete. Spiritum nolite exstinguere, id est: Si cui Spiritus sanctus ad aurem quid revelat, noli prohibere loqui quod sentit. Spiritum sanctum qui datus est nobis, non quantum in se, sed in nobis, exstinguimus, dum peccando fugamus.

20Prophetias nolite spernere.

Read all of Thessalonicenses i 5

Cross References

Genesis 6:3Dixitque Deus: Non permanebit spiritus meus in homine in æternum, quia caro est: eruntque dies illius centum viginti annorum. + 6.3 Dixitque Deus: Non permanebit Spiritus meus, etc. HIER., ibid. Hebr. loiadon. Non judicabit spiritus meus homines in sempiternum, quoniam caro sunt. Hoc est, quia fragilis est hominum conditio, etc., usque ad sed eorum quos erat diluvio deleturus. Eruntque dies illius, etc. STRAB. Ante diluvium, scilicet ad agendam pœnitentiam. Sed quia in malitia perseveraverunt ante præfixum terminum, centesimo anno deleti sunt.

Nehemiah 9:30Et protraxisti super eos annos multos, et contestatus es eos in spiritu tuo per manum prophetarum tuorum: et non audierunt, et tradidisti eos in manu populorum terrarum.

Song of Solomon 8:7Aquæ multæ non potuerunt extinguere caritatem, nec flumina obruent illam. Si dederit homo omnem substantiam domus suæ pro dilectione, quasi nihil despiciet eam. + 8.7 Aquæ multæ, etc. Quia domus, quæ supra petram charitatis fundata est, irruentibus fluminibus non potest cadere. Flumina. Tentationum, quæ vel visibiliter vel invisibiliter tentant corda fidelium. Si dederit. Quia ubi abundat amor æternorum, mox vilescit possessio labentium, recte subditur, Si dederit homo. Apostoli, et alii sancti, omnibus dimissis, nihil visi sunt sibi perdidisse, dummodo vera bona possent habere, unde Paulus: Omnia detrimenta arbitror ut stercora, ut Christum lucrifaciam Philip. 3..

Acts 7:51Dura cervice, et incircumcisis cordibus et auribus, vos semper Spiritui Sancto resistitis: sicut patres vestri, ita et vos. + 7.51 Dura cervice. RAB. Purgatus a crimine, de quo falsi testes eum arguebant, incipit Judæos arguere, quia qui sine crimine est, dignus est doctoris officio. Et incircumcisis, etc. Ostendit eis circumcisionem, de qua contra gratiam Evangelii gloriabantur, non valere ad salutem, iis qui cogitationem et auditum habebant immundum.

Ephesians 4:30Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei: in quo signati estis in diem redemptionis. + 4.30 Et nolite contristare. Per inobedientiam, Spiritum sanctum, id est prædicatorem veritatis, quod est Spiritum sanctum contristare quantum ad vos. Quod non debetis in quo vos quasi cera signati estis ejus imagine vobis relicta; vel estis signati, id est discreti a malis.

1 Timothy 4:14Noli negligere gratiam, quæ in te est, quæ data est tibi per prophetiam, cum impositione manuum presbyterii. + 4.14 Prophetiam. Vocavit prophetiam inspirationem sancti Spiritus, per quam præsciebat quid de hoc et de cæteris esset acturus. Ideo ait: Quæ data est tibi per prophetiam: quia Spiritu revelante cognovit Apostolus Timotheum esse dignum episcopali honore. Presbyteri. Pro presbyterorum, quia minus tribus esse non possunt. Et vocat presbyterum, episcopum; vel quia unus manus imponit cæteris assentientibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Portuguesa MundialLuther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)新标点和合本성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس باللغة العربية، فان دايكBiblia TakatifuBibbia Diodati (Italiano)Kinh Thánh (Tiếng Việt)Biblia Cornilescu (Română)

Study Thessalonicenses i 5:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)Robertson's Word Pictures
← Thessalonicenses i 5:18Thessalonicenses i 5Thessalonicenses i 5:20 →