The Bible Software
bible.softwareJohnJohn 17 › John 17:19

John 17:19

et pro eis ego sanctifico meipsum: ut sint et ipsi sanctificati in veritate. + 17.19 Et pro eis ego sanctifico. Id est, ut pro eis prosit, ego me hominem sanctificabo in me Verbo quod est ab initio Incarnationis suæ quando Verbum factum est caro. Ita autem illis prodest, quia et ipsos, qui sunt ego, quia caput et corpus sunt unus Christus, sanctifico in meipso, unde addit: ut sint et ipsi sicut ego, sanctificati in veritate et in me.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

And for their sakes I sanctify myself, that they also might be sanctified through the truth.

In Context

18Sicut tu me misisti in mundum, et ego misi eos in mundum:

20Non pro eis autem rogo tantum, sed et pro eis qui credituri sunt per verbum eorum in me: + 17.20 Non pro eis. Jam non de solis apostolis, vel de cæteris membris incipit: Non autem orat pro his qui jam sunt in fide ejus defuncti, sed pro his qui sunt in tentationibus. Sed et pro eis qui. Usque in finem mundi, vel jam credunt ubicunque sunt, non tamen tam perfecte, ut post credituri sunt post resurrectionem. Per verbum. Per verbum Evangelii, quod est eorum, non quod per eos tantum sit prædicatum, sed et per Paulum et alios quoslibet, sed quia eis primo et principaliter commissum sit ad prædicandum. Hoc est verbum fidei, verbum Dei, per quod credidit latro, credidit Paulus, et quicunque credit.

Read all of John 17

Cross References

Numbers 7:15bovem de armento, et arietem, et agnum anniculum in holocaustum:

Jeremiah 1:5[Priusquam te formarem in utero, novi te, et antequam exires de vulva, sanctificavi te, et prophetam in gentibus dedi te.] + 1.5 Priusquam te. Non quod ante conceptionem fuerit, ut hæretici suspicantur; sed quia præscivit eum Dominus futurum, cui facienda jam facta sunt; qui vocat ea quæ non sunt tanquam ea quæ sunt.

John 17:17Sanctifica eos in veritate. Sermo tuus veritas est. + 17.17 Sanctifica. Sicut ex gratia tua incæpta est sanctificatio per quam jam non sunt de mundo, eadem gratia fac sanctiores, ut perseverent in veritate, cujus umbra fuerunt veteres sanctificationes; id est, in me qui sum veritas, quod subdendo aperit: Sermo tuus veritas est, quod est, ego sum veritas. Græce, Latine verbum vel sermo, qui est unigenitus Patris.

2 Corinthians 4:15Omnia enim propter vos: ut gratia abundans, per multos in gratiarum actione, abundet in gloriam Dei.

1 Thessalonians 4:7Non enim vocavit nos Deus in immunditiam, sed in sanctificationem.

Titus 2:14qui dedit semetipsum pro nobis, ut nos redimeret ab omni iniquitate, et mundaret sibi populum acceptabilem, sectatorem bonorum operum.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study John 17:19

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesThe Fourfold GospelJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← John 17:18John 17John 17:20 →