Timotheum i 6:3
Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Matthew 22:21Dicunt ei: Cæsaris. Tunc ait illis: Reddite ergo quæ sunt Cæsaris, Cæsari: et quæ sunt Dei, Deo. + 22.21 Reddite ergo. Vel sicut Cæsar exigit impressionem suæ imaginis, sic et Deus animam lumine sui vultus signatam.
Romans 16:17Rogo autem vos fratres, ut observetis eos qui dissensiones et offendicula, præter doctrinam, quam vos didicistis, faciunt, et declinate ab illis. + 16.17 Ut observetis. Pseudoapostolos tangit, quos in tota Epistola cavendos esse monet.
1 Thessalonians 4:1De cetero ergo, fratres, rogamus vos et obsecramus in Domino Jesu, ut quemadmodum accepistis a nobis quomodo oporteat vos ambulare, et placere Deo, sic et ambuletis ut abundetis magis. + 4.1 De cætero. Hactenus patientiam perfectis in sua vel in illorum tribulatione suasit, nunc minoribus de munditia suadet, exhortans eos ad continentiam. Quemadmodum. Audiendo et intelligendo a nobis, id est a me et Silvano. Quomodo vos oporteat ambulare, etc., sic et ambuletis, recte conversando. Et placere Deo. Ille placet Deo, qui fidem rectam quam habet, exsecutione virtutum et perfectæ operationis decorat. Sic et ambuletis. Est ordo: rogamus ut ambuletis quemadmodum accepistis. Ut abundetis magis. Hoc non mutatur in ordinatione litteræ.
1 Timothy 1:3Sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam, ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent, + 1.3 Sicut rogavi. Post salutationem prius de pseudo repellendis: incipit hic legem adhuc tenendam docentibus. Rogavi. AMBR. Dicit rogavi, ut affectum charitatis, et formam humilitatis ostenderet. Fabulis et genealogiis. AUG., lib. II contra adversarios legis et Proph., c. 1. Hæreticus quidam inimicus legis et prophetarum, existimat Apostolum hoc loco divina eloquia fabulas appellasse, etc., usque ad quod nusquam sacra pagina narrat.
1 Timothy 1:10fornicariis, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, et perjuris, et si quid aliud sanæ doctrinæ adversatur,
2 Timothy 1:13Formam habe sanorum verborum, quæ a me audisti in fide, et in dilectione in Christo Jesu. + 1.13 Formam habens. Hic ostendit quo de se prædicta spectent. Quasi dicat: Ita laboro in isto officio mihi credito: similiter ergo et tu formam habens, etc. Ex quibus est Phigellus et Hermogenes. Simulate hi cum Apostolo fuerunt, ut calumniam invenirent: sed postquam viderunt se manifestatos, recesserunt ab eo.