The Bible Software
bible.software1 Timothy1 Timothy 2 › 1 Timothy 2:4

1 Timothy 2:4

qui omnes homines vult salvos fieri, et ad agnitionem veritatis venire. + 2.4 Mediator Dei, etc. Hic est arbiter ille, quem Job desiderat, dicens: Utinam esset nobis arbiter. AUG., lib. IX de Civit. Dei, c. 15. Mediator inter Deum et homines, oportebat ut aliquid haberet simile Deo, etc., usque ad alius bonus, qui reconciliat inimicos, Jesus Christus.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

Who will have all men to be saved, and to come unto the knowledge of the truth.

In Context

3hoc enim bonum est, et acceptum coram Salvatore nostro Deo, + 2.3 Hoc enim. Ne quis putaret hæc non esse facienda pro his quos patitur Ecclesia addit: Hoc enim bonum est. Et ne quis putaret cultu unius Dei et vita bona salutem esse posse sine participatione corporis Christi, id est sine fide Ecclesiæ. Unus, inquit, Deus, unus et mediator, ut omnes homines salvari nunquam fiat nisi per mediatorem Deum Verbum quod semper erat, secundum tamen carnem, factum est.

5Unus enim Deus, unus et mediator Dei et hominum homo Christus Jesus:

Read all of 1 Timothy 2

Cross References

Isaiah 49:6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

Isaiah 55:1[Omnes sitientes, venite ad aquas, et qui non habetis argentum, properate, emite, et comedite: venite, emite absque argento et absque ulla commutatione vinum et lac. + 55.1 Omnes sitientes, venite. HIER. Quia vas fictum contra Ecclesiam dixerat conterendum, et omnem linguam armatam contra scientiam Dei superandam, provocat credentes ad fluvium Dei, qui repletus est aquis. Comedite. Audiendo, loquendo, legendo, meditando, operando, corde retinendo. Divina siquidem Scriptura, et potus est, aperta: et cibus, occulta. Ipsa etiam et aqua est et panis qui de cœlo descendit. Quare appenditis argentum. Pensatis sacra eloquia, sed non refectionem. Qui solam speciem litteræ custoditis, de spirituali intelligentia pinguedinem internæ refectionis amittitis.

Ezekiel 18:32Quia nolo mortem morientis, dicit Dominus Deus: revertimini, et vivite.

Habakkuk 2:14Quia replebitur terra, ut cognoscant gloriam Domini, quasi aquæ operientes mare.

Mark 16:15Et dixit eis: Euntes in mundum universum prædicate Evangelium omni creaturæ. + 16.15 Omni creaturæ. Omni nationi gentium. Ante enim dictum erat: In viam gentium ne abieritis Matth. 10.: ut scilicet apostolorum prius a Judæa repulsa prædicatio, tunc gentibus in adjutorium fieret. HIER. Omni generi humano, quod habet aliquid commune omni creaturæ, angelis, pecoribus, lignis, lapidibus, igni et aquæ, calido et frigido, humido et arido, quia minor mundus homo dicitur.

Luke 14:23Et ait dominus servo: Exi in vias, et sæpes: et compelle intrare, ut impleatur domus mea. + 14.23 Exi in vias et sepes, etc. Nota quod in hac tertia invitatione non dicitur: Invita, sed Compelle intrare. Qui enim hujus mundi adversitatibus fracti ad Dei amorem redeunt, atque a præsentis vitæ desideriis corriguntur, illi non nisi compulsi intrant. Quidam autem vocantur et contemnunt, qui domum intellectus accipiunt, sed opere non implent. Quidam vocantur et veniunt, qui acceptam intelligentiam opere adimplent.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study 1 Timothy 2:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← 1 Timothy 2:31 Timothy 21 Timothy 2:5 →