The Bible Software
bible.software › Timotheum i › Timotheum i 6 › Timotheum i 6:4

Timotheum i 6:4

superbus est, nihil sciens, sed languens circa quæstiones, et pugnas verborum: ex quibus oriuntur invidiæ, contentiones, blasphemiæ, suspiciones malæ, + 6.4 Superbus. Superbia quippe, non eum ratio ducit, cum ad favorem quærendum in conflictum prorumpat, quod a mansuetis et bonis vitatur. Languens. Non enim recusando fidem penitus moritur, nec ad veritatis scientiam convalescit, sed quasi repetitis accessionibus languet circa quæstiones et pugnas verborum. Quæstiones. Quæstio erat an servus esset, cum omnes ex eisdem patribus orti, et Christus omnes redemerit.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

He is proud, knowing nothing, but doting about questions and strifes of words, whereof cometh envy, strife, railings, evil surmisings,

In Context

3Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis sermonibus Domini nostri Jesu Christi, et ei, quæ secundum pietatem est, doctrinæ:

5conflictationes hominum mente corruptorum, et qui veritate privati sunt, existimantium quæstum esse pietatem.

Read all of Timotheum i 6

Cross References

Proverbs 13:7[Est quasi dives, cum nihil habeat, et est quasi pauper, cum in multis divitiis sit. + 13.7 Est quasi dives, non vere, ut qui induebatur purpura et bysso Luc. 16.; sed quia Deum non habuit, etc., usque ad quid vera paupertas agat, subditur.

Proverbs 26:12Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem habebit insipiens.] + 26.12 Vidisti hominem. In judicium ergo in hunc mundum veni Joan. 9., ut qui non vident videant, et qui vident, cæci fiant Eccl. 10..

Acts 8:9Vir autem quidam nomine Simon, qui ante fuerat in civitate magus, seducens gentem Samariæ, dicens se esse aliquem magnum:

Acts 15:2Facta ergo seditione non minima Paulo et Barnabæ adversus illos, statuerunt ut ascenderent Paulus et Barnabas, et quidam alii ex aliis ad Apostolos et presbyteros in Jerusalem super hac quæstione. + 15.2 Seditione. A Paulo et Barnaba, contra illos, qui hæc dicebant. Statuerunt. RAB. Scilicet hi qui descenderant de Judæa, etc., usque ad ad fidem venisse probatur.

Romans 2:8iis autem qui sunt ex contentione, et qui non acquiescunt veritati, credunt autem iniquitati, ira et indignatio. + 2.8 Indignatio. Ne videatur irasci, et non vindicare: unde tribulatio et angustia.

Romans 13:13Sicut in die honeste ambulemus: non in comessationibus, et ebrietatibus, non in cubilibus, et impudicitiis, non in contentione, et æmulatione: + 13.13 Non in comessationibus. Nota in his Romanos tangi; et ideo non est eis jus gloriandi. AUG. Horum autem morborum superbia est mater, et humanæ mentis aviditas, quæ etiam hypocrisim sæpe generat; huic non resistitur, nisi crebris divinorum librorum testimoniis incutiatur timor et charitas.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Timotheum i 6:4

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Timotheum i 6:3Timotheum i 6Timotheum i 6:5 →