2 Chronicles 29:10
Nunc ergo placet mihi ut ineamus fœdus cum Domino Deo Israël, et avertet a nobis furorem iræ suæ.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
2 Kings 23:3Stetitque rex super gradum: et fœdus percussit coram Domino, ut ambularent post Dominum, et custodirent præcepta ejus, et testimonia, et cæremonias in omni corde, et in tota anima, et suscitarent verba fœderis hujus, quæ scripta erant in libro illo: acquievitque populus pacto.
2 Chronicles 6:7Cumque fuisset voluntatis David patris mei ut ædificaret domum nomini Domini Dei Israël,
2 Chronicles 23:16Pepigit autem Jojada fœdus inter se, universumque populum, et regem, ut esset populus Domini. + 23.16 Pepigit autem Joiada fœdus. Joiada interpretatur cognoscens Dominum, vel diligens: quia filios Isræl Dominum cognoscere docuit. Pepigit ergo fœdus inter Dominum populumque et regem, ut Domino scilicet obedirent, et legi ejus. Pepigit etiam inter regem et populum, ut populus erga regem fideliter ageret, et rex populum juste regeret secundum doctrinam sacerdotum et Levitarum, quorum officii fuit insinuare præcepta Domini.
2 Chronicles 34:30ascendit in domum Domini, unaque omnes viri Juda et habitatores Jerusalem, sacerdotes et Levitæ, et cunctus populus a minimo usque ad maximum. Quibus audientibus in domo Domini, legit rex omnia verba voluminis:
Nehemiah 8:6Et benedixit Esdras Domino Deo magno: et respondit omnis populus: Amen, amen, elevans manus suas: et incurvati sunt, et adoraverunt Deum proni in terram.
Jeremiah 3:5numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? ecce locuta es, et fecisti mala, et potuisti.]