2 Chronicles 29:16
Sacerdotes quoque ingressi templum Domini ut sanctificarent illud, extulerunt omnem immunditiam quam intro repererant in vestibulo domus Domini: quam tulerunt Levitæ, et asportaverunt ad torrentem Cedron foras.
Vulgata (Latina)
In The King James Version
In Context
Cross References
Exodus 26:33Inseretur autem velum per circulos, intra quod pones arcam testimonii, quo et sanctuarium, et sanctuarii sanctuaria dividentur. + 26.33 Inseretur autem velum, etc. BED., ubi supra. Quia in æterno consilio Divinitatis erat, etc., usque ad: in die judicii. Intra quod pones arcam testimonii, etc. Intra hoc velum posita est arca testamenti, quia Christus paternorum arcanorum conscius, post passionem et resurrectionem cœlos cœlorum ascendens, sedet ad dexteram Patris. Dividentur. Quia Ecclesia, quæ ex angelis et hominibus constat, partim peregrinatur in infimis, partim regnat in supernis, adhuc cives suos, dirimente velo cœli, habet ab invicem segregatos.
1 Kings 6:19Oraculum autem in medio domus, in interiori parte fecerat, ut poneret ibi arcam fœderis Domini. + 6.19 Oraculum. BED., ibid. Oraculum ubi erat arca, etc., usque ad qui post resurrectionem ascendens in cœlum carnem sumptam de virgine in Patris dextera collocavit.
2 Chronicles 3:8Fecit quoque domum Sancti sanctorum: longitudinem juxta latitudinem domus cubitorum viginti: et latitudinem similiter viginti cubitorum: et laminis aureis texit eam, quasi talentis sexcentis. + 3.8 Fecit quoque domum, etc. Oraculum ubi erat arca viginti cubitos habebat in longitudine, latitudine, altitudine, id est per quadrum: quia in superna patria ubi regem in decore suo vident sancti, sola charitas divinæ et supernæ gratiæ per omnia fulget. Unde in sequentibus: Laminis aureis texit eam III Reg. 6., id est, mœnia supernæ civitatis gratia charitatis implevit. Talentis sexcentis, etc. In talentis ponderis perfectio quæ charitatis perfectionem exprimit, sicut perfectio senarii per quem centenarius multiplicatur, ut fiant sexcenti.
2 Chronicles 15:16Sed et Maacham matrem Asa regis ex augusto deposuit imperio, eo quod fecisset in luco simulacrum Priapi: quod omne contrivit, et in frustra comminuens combussit in torrente Cedron.
Ezekiel 36:29Et salvabo vos ex universis inquinamentis vestris: et vocabo frumentum et multiplicabo illud, et non imponam vobis famem.
Matthew 23:27Væ vobis scribæ et pharisæi hypocritæ, quia similes estis sepulchris dealbatis, quæ a foris parent hominibus speciosa, intus vero pleni sunt ossibus mortuorum, et omni spurcitia !