The Bible Software
bible.softwareCorinthios IiCorinthios Ii 10 › Corinthios Ii 10:13

Corinthios Ii 10:13

Nos autem non in immensum gloriabimur, sed secundum mensuram regulæ, qua mensus est nobis Deus, mensuram pertingendi usque ad vos. + 10.13 Nos autem, etc. Sicut illi qui usurpando gloriantur ultra mensuram. Sed secundum mensuram. Dei enim nutu Corinthiis evangelizare monitus est. Partitum erat unicuique ad quos in prædicatione dirigeretur, ut singuli aliquos populos haberent proprios, de quorum fide gloriarentur. Ad regulam autem Apostoli illi omnes pertinebant, quos in fide fundaverat: qui ad omnes missus erat a Deo.

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But we will not boast of things without our measure, but according to the measure of the rule which God hath distributed to us, a measure to reach even unto you.

In Context

12Non enim audemus inserere, aut comparare nos quibusdam, qui seipsos commendant: sed ipsi in nobis nosmetipsos metientes, et comparantes nosmetipsos nobis. + 10.12 Non enim audemus, etc. Tales erimus facto, quia non sumus similes pseudo, qui usurpant sibi potestatem, et vitia palpant. Et hoc est: Non inserimus nos quibusdam, id est, pseudo qui commendant, id est, usurpant potestatem. Quod est, non ponimus nos in numero illorum, ut potestatem usurpemus, sed a Deo accepimus. Aut non comparamus nos illis ut, sicut illi, adulemur vobis et vitia vestra palpemus: quod posset etiam habens potestatem.

14Non enim quasi non pertingentes ad vos, superextendimus nos: usque ad vos enim pervenimus in Evangelio Christi.

Read all of Corinthios Ii 10

Cross References

Psalms 19:4Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. + 19.4 Memor. Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo. Sacrificii. Ibid. Sacrificium Ecclesiæ prævidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi. 1

Isaiah 28:17Et ponam in pondere judicium, et justitiam in mensura; et subvertet grando spem mendacii, et protectionem aquæ inundabunt.

Romans 10:18Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. + 10.18 Et quidem. Vel equidem, id est certe, et ita inexcusabiles, sicut in Psalmis ostendit David dicens: In omnem terram exivit sonus eorum. AUG., epist. 80, quæ est ad Hesych. Non hoc tempore Apostoli impletum est, etc., usque ad sic et illud: Testes mihi eritis usque ad ultimum terræ Act. 1..

Romans 12:6Habentes autem donationes secundum gratiam, quæ data est nobis, differentes: sive prophetiam secundum rationem fidei,

1 Corinthians 12:11Hæc autem omnia operantur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. + 12.11 Unus atque idem spiritus. Quod supra dixit tres operari, hic nominat spiritum: quia enim unius sunt naturæ, quod unus operatur, tres operantur. Unus et idem, inquit, ne tot putentur quot sunt opera: non quod sine Patre et Filio Spiritus operetur. Inseparabilis est enim operatio Trinitatis. Dividens singulis. Unde nec huic dolendum, nec illi superbiendum. Ut vult. Qui solus novit quod conveniat, et gratis, non ad meritum hominum.

Ephesians 4:7Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Corinthios Ii 10:13

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesGeneva Bible Notes (1599)
← Corinthios Ii 10:12Corinthios Ii 10Corinthios Ii 10:14 →