The Bible Software
bible.softwareRomansRomans 10 › Romans 10:18

Romans 10:18

Sed dico: Numquid non audierunt? Et quidem in omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terræ verba eorum. + 10.18 Et quidem. Vel equidem, id est certe, et ita inexcusabiles, sicut in Psalmis ostendit David dicens: In omnem terram exivit sonus eorum. AUG., epist. 80, quæ est ad Hesych. Non hoc tempore Apostoli impletum est, etc., usque ad sic et illud: Testes mihi eritis usque ad ultimum terræ Act. 1..

Vulgata (Latina)

In The King James Version

But I say, Have they not heard? Yes verily, their sound went into all the earth, and their words unto the ends of the world.

In Context

17Ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum Christi. + 10.17 Fides ex, etc. Etsi Deus intus doceat, tamen præco exterius annuntiat. Per verbum. Id est per gratiam Christi doctores verbi evangelici nobis mittentis. Nisi enim dicatur aliquid, nec audiri potest nec credi.

19Sed dico: Numquid Israël non cognovit? Primus Moyses dicit: Ego ad æmulationem vos adducam in non gentem: in gentem insipientem, in iram vos mittam. + 10.19 Sed dico: Nunquid Isræl. Probavit omnes audiisse, et ita Judæos audiisse. Sed quia possent et audisse et non cognovisse, affirmat eos etiam cognovisse. Cognovit. Isræl dicitur cognovisse doctrinam Evangelii et adventum Christi, quia contradicere non potuit ratione vel auctoritate; sed non vere cognovit, ut menti eorum bene sederet. Ad æmulationem. Invidia Judæis est, dum gentes eorum Deum suum dicunt, et promissiones et legem eorum et prophetas ad se pertinere. In non gentem. Gentiles non prius dicebantur gens sancta, quia sine lege erant; vel modo non gens, quia non gentiliter vivunt. In gentem insipientem. In id est, contra gentem insipientem, id est contra gentiles qui Deum verum non noverant.

Read all of Romans 10

Cross References

Psalms 19:4Memor sit omnis sacrificii tui, et holocaustum tuum pingue fiat. + 19.4 Memor. Agit quasi de sacerdote immolaturo et rege pugnaturo. Sacrificii. Ibid. Sacrificium Ecclesiæ prævidebat, non pecudum, sed sanguinis et corporis Christi. 1

Psalms 98:3Confiteantur nomini tuo magno, quoniam terribile et sanctum est, + 98.3 Magno. AUG. Parvum erat quando irascebantur, id est, paucis diffamatum, sed jam in omni terra dilatatum. Terribile. ID. Quia etsi crucifixus prædicatur, judex venturus, et non errabit in judicio. Et honor regis. CASS. Exponit quomodo debent confiteri. Honor regis, est gloriosa prædicatio, judicium discretionem exigit; non levi voluntate colendus est, sed fixa deliberatione, quod ab ipso est; unde subdit: Tu parasti directiones. Vel honor regis est damnatio nocentium, unde regis gloria augetur. 1

Isaiah 49:6Et dixit: Parum est ut sis mihi servus ad suscitandas tribus Jacob, et fæces Israël convertendas: ecce dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque ad extremum terræ.

Jeremiah 16:19Domine, fortitudo mea, et robur meum, et refugium meum in die tribulationis, ad te gentes venient ab extremis terræ, et dicent: Vere mendacium possederunt patres nostri, vanitatem quæ eis non profuit. + 16.19 Ad te gentes venient, etc. ID. Postquam ejectus est Isræl, et a piscatoribus venatoribusque translatus, gentium multitudo consequenter vocatur, et pristinum confitetur errorem. Ab extremis. Primi terræ sunt sapientes sæculi, nobiles, divites, optimates. Sed extrema, id est, stulta mundi elegit Deus, ut fortia quæque confundat. Venient gentes, id est, ab his, qui sunt novissimi super terram, fatui et ignobiles et abjecti.

Matthew 24:14Et prædicabitur hoc Evangelium regni in universo orbe, in testimonium omnibus gentibus: et tunc veniet consummatio. + 24.14 Et prædicabitur. Quia noverat Dominus corda discipulorum de excidio et perditione suæ gentis contristanda, hæc solatio relevat ut scirent multo plures socios gaudii æterni de toto orbe colligendos. Adhuc tenete hoc signum, quod non instet dies Domini vel desolatio Jerusalem antequam apostoli toto orbe dispersi sint, præter duos Jacobos, qui primitus in Judæa interfecti sunt. Dispersi, inquam, ut si dolerent de perditione suæ gentis, solatium habeant plures socios de omni gente collectos.

Matthew 28:19euntes ergo docete omnes gentes: baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti: + 28.19 Euntes. Qui jam in lucem venit, quod hactenus quibusdam de causis dubium hominibus fuerat. Docete. Congruus ordo. Primo enim docendus est auditor. Deinde fidei sacramentis imbuendus, tunc ad servanda mandata instruendus. Quia nisi prius anima fidem recipiat, non est dandus baptismus, nec valet mundari, si post non insistat bonis operibus.

This Verse In Other Editions

King James VersionBíblia Almeida (Português)Luther Bibel (Deutsch)Bible Louis Segond (Français)Библия (Русский)聖經 (中文)성경 (한국어)聖書 (日本語)الكتاب المقدس (العربية)बाइबल (हिन्दी)Biblia (Kiswahili)Bibbia Diodati (Italiano)Alkitab (Bahasa Indonesia)

Study Romans 10:18

Matthew HenryJamieson-Fausset-BrownAdam ClarkeAlbert BarnesJohn WesleyJohn CalvinScofieldWilliam BurkittFamily Bible NotesJohn LightfootGeneva Bible Notes (1599)
← Romans 10:17Romans 10Romans 10:19 →